ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 14 › Enarrationes in XII Psalmos Davidicos

In Psalmum XL, Caput XVII 詩篇40篇講解 第XVII章

Ambrose of Milan · Enarrationes in XII Psalmos Davidicos · PL 14, 1075B · 6 sectiones

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 40.17.1

1

Sed nihilominus, et egrediebatur foras, et loquebatur. Aptus versiculus adversum eos qui secretum alicujus produnt.

PL 14, 1075B

だがそれにもかかわらず、「外へ出て行き、そして語っていた」。これは、誰かの秘密を売り渡す者たちに対してふさわしい小節である。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 40.17.2

2

Pulchre ait: Egrediebatur foras; foris enim lupi, foris praedones: intus Moyses in nube cum Jesu, foris Judaei: intus Zacharias sacerdos in templo, foris multitudo: intus Spiritus sanctus in cordibus nostris clamat ad Patrem, foris adversarius noster sicut leo pervigilat ad rapinam: foris infideles, intus fideles.

PL 14, 1075B

彼は見事に言う。「外へ出て行っていた」と。外にはオオカミども、外には略奪者ども。内にはモーセが雲の中でイエスとともにおり、外にはユダヤ人。内には祭司ザカリアが神殿におり、外には群衆。内には聖なる霊が我々の心の中で父に向かって叫び、外には我々の敵対者が獅子のように略奪のために目を覚ましている。外には不信の者、内には信じる者。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 40.17.3

3

Et ideo eos qui foris sunt, judicabit Deus: eos autem qui intus sunt, Christus absolvit. Egrediebatur igitur Judas, et loquebatur.

PL 14, 1075B

それゆえ、外にいる者たちを神は裁き、内にいる者たちをキリストは赦免する。したがってユダは外へ出て行き、そして語っていた。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 40.17.4

4

Egrediebatur de fide: egrediebatur de concilio et numero apostolorum; egrediebatur de convivio Christi ad latrocinium diaboli: egrediebatur de gratia sanctificationis ad laqueum mortis, qui vana ad perfidos loquebatur: egrediebatur foras, qui vitae internae mysteria relinquebat; egrediebatur, qui Scripturae interiora non noverat.

PL 14, 1075C

彼は信仰から出て行き、使徒たちの会議と数から出て行き、キリストの食事の席から悪魔の強盗行為へ、聖化の恩寵から死の罠へと出て行った。彼は背信の者たちに空しいことを語っていた。外へ出て行った者は、内なる命の奥義を捨てていた。出て行った者は、聖書の内奥を知らなかったのである。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 40.17.5

5

Si enim scisset, intellexisset dicentem: Numquid qui dormit, non adjiciet ut resurgat? Intellexisset etiam illud: Tu vero homo unanimis, dux meus et notus meus, qui semper mecum dulces capiebas cibos, in domo Domini ambulavimus cum consensu (Psal. LIV, 14 et 15) .

PL 14, 1075C

実際、もし知っていたなら、彼は言う者の言葉を悟ったであろう。「眠る者は、再び起き上がることを加えないのか」。またこれをも悟ったであろう。「だが汝は、心を同じくする人、私の導き手、私の知己、私とともにいつも甘い食物を取っていた者。我々は主の家で、心を一つにして歩いた」(詩篇54:14、15)。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 40.17.6

6

Non intellexit ergo hunc psalmum, non centesimum atque octavum, non alios, non alia testimonia Scripturarum. De quo bene Evangelista dicit Joannes, et caeteris infidelibus: Ex nobis exierunt, sed non erant ex nobis. Si enim ex nobis fuissent, nobiscum mansissent (I Joan. II, 19) .

PL 14, 1075C

それゆえ彼は、この詩篇を悟らず、第百八の詩篇も、ほかの詩篇も、聖書のほかの証言も悟らなかった。彼について、また他の不信の者たちについて、福音記者ヨハネはよく言っている。「彼らは我々のうちから出て行ったが、我々に属してはいなかった。もし我々に属していたなら、我々とともにとどまっていたであろう」(一ヨハネ2:19)。