Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.13.1
(Vers. 4.) Ideoque ait: Delectare in Domino, et dabit tibi petitiones cordis tui. Quare non dixit tuas; sed cordis tui petitiones?
PL 14, 972A(第4節)それゆえ彼は言う。「主において喜べ。そうすれば彼は汝の心の願いを汝に与える。」なぜ「汝の願い」と言わず、「汝の心の願い」と言ったのか。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.13.2
Etenim petitiones exterioris hominis interiorisque communes non sunt, nec omnes probantur a Christo; quia lex carnis legi mentis frequenter repugnat. Quae autem interioris sunt hominis, qui renovatus est Spiritu, illas petitiones Dominus petitori donat effectu.
PL 14, 972A実際、外なる人の願いと内なる人の願いは共通ではなく、すべてがキリストに是認されるわけでもない。肉の法則はしばしば精神の法則に逆らうからである。しかし、霊によって新しくされた内なる人に属する願いは、主が、願う者にそれを成就して与える。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.13.3
Unde et alibi ait: Tribuat tibi Dominus secundum cor tuum, et omnes petitiones tuas confirmet (Psal. XIX, 5) .
PL 14, 972Bだから別の箇所でも彼は言う。「主が汝の心にしたがって汝に与え、汝のすべての願いを確かなものとするように」(詩篇19:5)。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.13.4
Secundum cor ait, non secundum appetentiam carnis; et illas petitiones, inquit, quae prodeunt ex intimo corde, confirmet, non quae ex carnis hujus illecebra et voluptatibus diriguntur.
PL 14, 972B彼は「心にしたがって」と言い、肉の欲求にしたがって、とは言わない。また、心の奥底から出る願いを確かなものとするように、と言うのであって、この肉の誘惑と快楽から発せられる願いを、とは言わない。