Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 37.52.1
(Vers. 20, 21.) Inimici, inquit, mei vivunt, et confirmati sunt super me: et multiplicati sunt, qui oderunt me inique. Qui retribuunt mala pro bonis, detrahebant mihi; quoniam subsecutus sum justitiam.
PL 14, 1036A(第20、21節)彼は言う。「私の敵どもは生きており、私に対して強められた。私を不当に憎む者たちは数を増した。善の代わりに悪を返す者たちが、私を中傷した。私が正義に付き従ったからである。」
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 37.52.2
Sed quanto illustrior ille, qui quotidie moriebatur, ut populos suos vivificaret: et corpus suum mortis vulneribus offerebat; sicut ipse ait: In mortibus frequenter (II Cor. XI, 23) !
PL 14, 1036Aだが、日ごとに死に、自らの民を生かすために、自らの体を死の傷に差し出した者は、どれほど輝かしいことか。彼自身が言うとおりである。「しばしば死に直面した」(二コリント11:23)。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 37.52.3
Mors enim honesta redemptio vitae est etiam decoloris, aut innoxiae firmamentum: exitus autem mortis in manu vitae. Et ideo malebat Apostolus quotidie mori; ut vitae suae meritum comprobaret. Scriptum est enim: Non laudes hominem in vita sua.
PL 14, 1036A実際、名誉ある死は、色あせた命でさえ贖い、無垢の命の支えとなる。だが死の帰趨は命の手の内にある〔exitus autem mortis in manu vitae は意味が取りにくい。死がどう終わるかは、それまでの生き方にかかっている、の意と解した〕。それゆえ使徒は、日ごとに死ぬことを選んだ。自らの生の功績を証するためである。「人をその生の間に褒めてはならない」と書かれているからである。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 37.52.4
Qui enim vivunt, morientur: qui moriuntur, resurgent. Propior ergo saluti est, qui moritur ut resurgat, quam ille qui vivit ut moriatur.
PL 14, 1036B生きる者は死に、死ぬ者は復活するからである。それゆえ、復活するために死ぬ者は、死ぬために生きる者より、救いに近い。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 37.52.5
Quis est autem qui quotidie moritur (Eccl. XI, 30) , nisi qui mortem Domini Jesu in sua carne circumfert, ut omnia ei peccata moriantur?
PL 14, 1036B日ごとに死ぬ者(集会の書11:30)〔ミーニュは Eccl. と刷ってこの位置に置くが、集会の書11:30 に当たるのは前の節の「人をその生の間に褒めてはならない」である〕とは、主イエスの死を自らの肉に携え、あらゆる罪が彼にとって死ぬようにする者でなくて誰であろう〔ei(彼にとって)は、死を携える者を指すと取った〕。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 37.52.6
Confirmati autem et multiplicati sunt inimici David in hoc saeculo; sed non idoneum firmamentum, nisi ejus qui confirmatur in Christo. Denique illi confirmantur in saeculo, qui oderunt justum inique: non ergo justum odium, sed injustum; cum odissent inique.
PL 14, 1036Bダビデの敵どもは、この世で強められ、数を増した。だがそれは、キリストにあって強められる者の支えでなければ、ふさわしい支えではない。実に、義人を不当に憎む者たちが、世で強められるのである。それゆえその憎しみは正しい憎しみではなく、不当な憎しみである。彼らは不当に憎んだのだから。