ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 14 › Enarrationes in XII Psalmos Davidicos

In Psalmum XL, Caput XIII 詩篇40篇講解 第XIII章

Ambrose of Milan · Enarrationes in XII Psalmos Davidicos · PL 14, 1072D · 7 sectiones

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 40.13.1

1

Sic ergo Dominus Jesus, etsi vulneratus est propter peccata nostra, tamen non in illa infirmitate permansit; sed se ipse versavit in melius ad universorum salutem. Itaque passione infirmitas est soluta, mors resurrectione.

PL 14, 1072D

こうして主イエスは、我々の罪のために傷つけられたが、その弱さにとどまり続けはしなかった。むしろ自ら、すべての者の救いのために、より善いものへと身を転じた。それゆえ、受難によって弱さが解かれ、復活によって死が解かれた。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 40.13.2

2

Sicut ergo se ipse versavit ad populorum redemptionem, nec sensit aculeum mortis, aut vulneris infirmitatem: sic eum qui in se credit, etsi graviter aegrotantem, ut a morte liberet, versat ad vitam.

PL 14, 1072D

したがって、彼が自ら、諸民族の贖いのために身を転じ、死の針も、傷の弱さも感じなかったように、自らを信じる者を、たとえ重く病んでいても、死から解放するために、命へと転じる。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 40.13.3

3

Omnem ergo stratum, hoc est, universorum hominum infirmitatem in sua infirmitate versavit. Suscepit enim infirmitates omnium in sua carne, erexit se in crucem, et versavit omnium infirmitates in sui corporis infirmitate.

PL 14, 1073A

それゆえ彼は、寝床のすべて、すなわちすべての人間の弱さを、自らの弱さにおいて転じた。すべての者の弱さを自らの肉において引き受け、十字架へと身を起こし、すべての者の弱さを、自らの体の弱さにおいて転じたからである。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 40.13.4

4

Unde dicit Esaias: Livore ejus nos sanati sumus (Esai. LIII, 5) . Habent hoc luctatores, ut se subjiciant iis quibus congrediuntur atque luctantur, ut opprimi posse videantur; et subito cum superati aestimantur elidunt, et quadam arte se versant, ut effundant superiorem.

PL 14, 1073A

それゆえイザヤは言う。「彼の打ち傷によって、我々は癒された」(イザヤ53:5)。格闘士にはこういうことがある。組み合って格闘する相手の下に自ら身を置き、押さえつけられうるかのように見せる。そして、打ち負かされたと思われたとき、突然締め上げ、ある技によって身を転じ、上の者を投げ出すのである。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 40.13.5

5

Cadit qui portabatur, et is qui portabat, superior invenitur, ut sternat urgentem. Spiritali itaque palaestra Dominus Jesus onera nostra suscipiens in illa se passionis suae congressione subjecit; et in infirmitatis specie, ut eum adversarius hominem parem caeteris judicaret, quem facile posset opprimere, divinitatis arma deposuit, humanitatis tegmen assumpsit.

PL 14, 1073A

担がれていた者が倒れ、担いでいた者が上になり、攻め立てる者を打ち倒す。それゆえ、霊の格闘場で、主イエスは我々の重荷を引き受け、自らの受難のあの組み合いにおいて身を下に置いた。そして弱さの姿において、敵対者が彼を、容易に押さえつけうるほかの者と同じ人間と見なすように、神性の武具を脱ぎ、人間性の覆いをまとった。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 40.13.6

6

Securus victoriae propius tentator accessit: in costa eum telo militis voluit vulnerare, reputans et hunc sicut Adam per costam posse prosterni.

PL 14, 1073B

勝利を確信して、誘惑者はいっそう近くに来た。兵士の槍で脇腹を傷つけようとし、アダムが脇腹を通して倒されたように、この者も倒されうると考えたのである。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 40.13.7

7

Sed vulneratus latere Dominus Jesus vitam produxit e vulnere, evacuavit omne peccatum, dejecit adversarium, cui mortem latronis eripuit; et in illa morte, in illa sui corporis sepultura cum aestimaretur oppressus, elisus sua se virtute versavit: cecidit adversarius, Dominus resurrexit.

PL 14, 1073B

だが脇腹を傷つけられた主イエスは、傷から命を引き出し、すべての罪を空しくし、敵対者を投げ落とした。その敵対者から盗賊の死を奪い取り〔cui mortem latronis eripuit は、十字架の上の盗賊を、敵対者の手から死より救い出した意に取った〕、あの死において、自らの体のあの埋葬において、押さえつけられたと思われたとき、打ち倒されながら、自らの力によって身を転じた。敵対者は倒れ、主は復活した。