ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 14 › Enarrationes in XII Psalmos Davidicos

In Psalmum I, Caput XXXV 詩篇1篇講解 第XXXV章

Ambrose of Milan · Enarrationes in XII Psalmos Davidicos · PL 14, 940C · 9 sectiones

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 1.35.1

1

(Vers. 3.) Et erit tamquam lignum quod plantatum est secus decursus aquarum, quod fructum suum dabit in tempore suo. Et folium ejus non defluet, et omnia quaecumque faciet, prosperabuntur.

PL 14, 940C

(第3節)「そして彼は、水の流れのほとりに植えられた木のようになり、時が来れば自らの実を与えるであろう。その葉は落ちることなく、彼がなすことはすべて栄えるであろう」。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 1.35.2

2

Quae ista beatitudo est, quae ligno arboris comparatur, nisi intelligamus in paradiso, illo beatorum loco, lignum vitae in medio lignorum aliorum de terra productum?

PL 14, 940D

木になぞらえられるこの幸いとは、何であろうか。楽園、あの幸いな者たちの場所において、ほかの木々の真ん中に地から生え出た生命の木のことだと、我々が理解するほかないではないか。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 1.35.3

3

Inter multa enim ligna quae erant speciosa ad aspectum, et bona ad escam, etiam hoc lignum terra produxit, et in medio paradisi erat; ut caetera ligna ejus viriditate florerent. Quod esse hoc lignum dicimus, nisi per quod nobis salus venit?

PL 14, 941A

実際、見た目に美しく、食べるのに良い多くの木々の中に、地はこの木をも生え出させ、それは楽園の真ん中にあった。ほかの木々が、その緑によって花開くようにである。我々はこの木を何であると言うか。それを通して救いが我々に来るもののほかであろうか。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 1.35.4

4

Et recte hoc terra produxit, quia eum Virgo generavit, quae erat terra secundum Auctoris sententiam, quae in eum dicta est: Terra es, et in terram ibis (Gen. III, 19) .

PL 14, 941A

そして、地がこれを生え出させたのは正しい。おとめが彼を産んだからであり、そのおとめは、創造者の宣告によれば地であった。その宣告は、彼〔アダム〕に向けて「汝は地であり、地に帰るであろう」と言われたものである(創世記3:19)。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 1.35.5

5

Pulchre quoque in medio legitur lignorum aliorum; quia erat in medio apostolorum discentium, vel quia in medio erat mentis et cordis, sicut ipse ait: Medius vestrum stat, quem vos nescitis (Joan. I, 26) .

PL 14, 941A

また「ほかの木々の真ん中に」と読まれるのも見事である。彼は学ぶ使徒たちの真ん中にいたからであり、あるいは、精神と心の真ん中にいたからである。彼自身が言うとおりである。「汝らの真ん中に、汝らの知らない者が立っている」(ヨハネ1:26)。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 1.35.6

6

Et alibi ait: Ego autem in medio vestrum sum (Luc. XXII, 27) . Denique et de ipso Salomon dixit: Lignum vitae est omnibus percipientibus eum (Prov. III, 18) .

PL 14, 941A

また別の箇所で彼は言う。「しかし私は、汝らの真ん中にいる」(ルカ22:27)。さらに、彼自身についてソロモンも言った。「彼を得るすべての者にとって、生命の木である」(箴言3:18)。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 1.35.7

7

Qui ergo beatus est, imitator erit Domini Jesu, qui est lignum vitae, lignum sapientiae, plantatum in utero Virginis, voluntate Patris; a quo in perpetuum mansurum plantatur, ut fructum daret in tempore suo.

PL 14, 941B

それゆえ、幸いな者は、主イエスに倣う者となるであろう。主イエスは生命の木、知恵の木であり、父の意志によって、おとめの胎に植えられた。父によって、永遠にとどまるものとして植えられたのは、時が来れば実を与えるためであった。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 1.35.8

8

Non enim potuit arescere ista plantatio, quae habebat ubertatem in se manentem gratiae spiritalis. Denique plenus Spiritu sancto Jesus regressus est ab Jordane. Hi sunt decursus aquarum de quibus dicitur in Evangelio: Flumina de ventre ejus fluent aquae vivae.

PL 14, 941B

実際、この植え付けられたものが枯れることはありえなかった。霊的な恩寵の、自らの内にとどまる豊かさを持っていたからである。現に、聖なる霊に満ちたイエスは、ヨルダンから戻った。これらが水の流れであり、福音書でそれについてこう言われている。「その腹から、生ける水の川が流れ出る」。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 1.35.9

9

Hoc autem dicebat de Spiritu quem incipiebant accipere qui credituri erant in eum (Joan. VII, 38) .

PL 14, 941B

しかし彼は、自分を信じようとする者たちが受け始めていた霊について、これを言ったのである(ヨハネ7:38)。