Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 38.6.1
Meditabatur Judas Christum vendere, sed revocabat eum tanta Domini gratia, et quaedam paternae delinimenta pietatis, quibus furor ejus molliebatur: nec erupisset in scelus, nisi se in cor ejus, quia Christum fallere se putabat, adversarius demersisset.
PL 14, 1042Aユダはキリストを売ることを思い巡らしていたが、主の恩寵の大きさと、父のような情愛のなだめとが彼を引き戻し、それによって彼の激しさは和らげられていた。キリストを欺いていると彼が思っていたために敵対者が彼の心に沈み込まなかったなら、彼は悪行へと突入しなかったであろう〔quia Christum fallere se putabat の主語は、ユダとも敵対者とも取れる。ユダと取った〕。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 38.6.2
Non ergo dubites quando aliqui tibi molesti sunt volenti servare justitiam, ministros esse illius nequissimi peccatoris, qui omnium auctor est flagitiorum.
PL 14, 1042Aそれゆえ、正義を守ろうとするあなたに誰かが煩わしいとき、彼らが、あらゆる恥ずべき行いの張本人であるあの最も邪悪な罪人の下僕であることを、疑うな。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 38.6.3
Videbat David propheticis oculis, agnoscebat ejus figuram; ideo tacebat, ne illius faceret voluntatem, qui interturbare gestit affectum.
PL 14, 1042Bダビデは預言者の目で見ており、その象りを認めていた〔ejus(その)は、前節の「あの最も邪悪な罪人」を指すとも、ユダを指すとも取れる〕。それゆえ黙していた。心を乱すことにはやるあの者の意志を行わぬためである。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 38.6.4
Premebat vocem, claudebat portas suas silentio, praetendebat in eo patientia, et taciturnitatis vigilabat custodia; ne inimicus obreperet, ne de claustris oris vagus aliquis sermo et incautus exiret.
PL 14, 1042B彼は声を押さえ、沈黙によって自分の門を閉じ、そこに忍耐が防ぎを張り、沈黙の見張りが目覚めていた。敵が忍び込まぬように、口の閂からさまよう不用意な言葉が出てゆかぬように。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 38.6.5
Ideo fortior est patiens, qui se ipsum continet, quam qui urbes capit. Justus ipse sibi claustrum est, ipse sibi pervigil custos.
PL 14, 1042Bだから、自分を抑える忍耐強い者は、町々を奪う者より強い。義人は自分自身にとっての閂であり、自分自身にとっての寝ずの番人である。