Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 47.12.1
(Vers. 8.) Ideoque plerique graviter conteruntur, sicut versiculus significat, qui secutus est: In spiritu vehementi conteres naves Tharsis.
PL 14, 1150D(第8節)それゆえ、多くの人が激しく砕かれる。続く小節が示すとおりである。「激しい霊によって、汝はタルシシュの船を砕く」。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 47.12.2
Nam dum ad fidei perfectionem Dei famuli pervenire desiderant, commacerant corpus suum, castigando severius, et redigendo in ministerium servitutis; ne reprobentur qui fuerant jam probati. Hoc autem faciunt in spiritu sancto valido atque vehementi.
PL 14, 1151A神の僕たちは、信仰の完成に至ることを望むとき、自らの体を痛めつける。いっそう厳しく懲らしめ、奉仕の隷従に服させるのである。すでに試されていた者が、失格とされることのないためである。しかし彼らはこれを、強く激しい聖なる霊において行う。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 47.12.3
Est enim spiritus consilii atque virtutis, ut nimia abstinentia dissolvant corpus suum, quo omnes ejus evacuent voluptates; ut dicatur illis: Convalescite, manus remissae, et genua dissoluta (Esai. XXXV, 3) .
PL 14, 1151A実際それは、はかりごとと力の霊であって、〔それによって〕彼らは過度の禁欲で自らの体を解き、それによってその快楽をすべて空にする〔ut 以下の係りは定かでない。霊の働きによる結果と取った〕。そして彼らには、こう言われる。「垂れた手と緩んだ膝よ、強くなれ」(イザヤ35:3)。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 47.12.4
Cum enim solutus quis fuerit ab ista compage terrena, tunc fortior ad vitam resurgit aeternam. Mentior, nisi astipulatur Scriptura, quae dicit: Dissolvi et cum Christo esse, multo melius (Philip. I, 23) . Qui dissolvitur, incipit esse cum Christo.
PL 14, 1151A人がこの地上の組み合わせから解かれるとき、そのときいっそう強く永遠の生命へとよみがえるからである。聖書がこれを裏書きしていないなら、私は偽っていることになる。聖書は言う。「解かれて、キリストとともにいること、それははるかに良い」(フィリピ1:23)。解かれる者は、キリストとともにいることを始める。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 47.12.5
Et alibi: Tempus meae resolutionis instat (II Tim. IV, 6) . Qui ergo meditatus fuerit se ipsum dissolvere per abstinentiam, diem passionis suae timere non poterit.
PL 14, 1151Bまた別の箇所では。「私の解かれる時が迫っている」(二テモテ4:6)。したがって、禁欲によって自らを解くことを思い巡らした者は、自らの受難の日を恐れることができない。