Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.81.1
Denique si istorum personam consideres, quos nulla divini cultus oblivio separavit, ut alieno Deo expanderent suas manus, atque aperire suas animas noluerint, intelliges quod in occultis suis non flagitia aliqua erant, sed ea quae essent innocentiae, continebant; quandoquidem morte afficiebantur pro Dei cultu, totaque die versabantur in morte: sicut et versabatur Paulus, qui ait: Quotidie morior per vestram gloriam (I Cor. XV, 31) .
PL 14, 1128Bさらに、これらの人々の姿を考えてみれば、彼らは神への礼拝を少しも忘れて離れたのではなく、異なる神に手を伸べず、また自分の魂を開こうとしなかったのであるから、彼らが隠していたものの中には何ら恥ずべき行いがあったのではなく、無垢に属することを秘めていたのだと悟るであろう。というのも、彼らは神への礼拝のゆえに死に処され、一日中死の中にあった。それはパウロが死の中にあったのと同じで、彼は言う。「私は日々死んでいる、汝らの誉れによって」(一コリント15:31)。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.81.2
Et vere quotidie Paulus moriebatur secundum carnem, in jejuniis, in naufragiis, in diversis periculis, in miseriis constitutus: sed non totus moriebatur.
PL 14, 1128Bそして実際、パウロは日々、肉において死んでいた。断食のうちに、難船のうちに、さまざまな危険のうちに、悲惨のうちに置かれていた。しかし、全く死んでいたのではなかった。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.81.3
Moriebatur homo ejus exterior, sed renovabatur interior: et ideo non deficiebat, cum tot periculis urgeretur; quia etsi exterior homo ejus corrumpebatur, interior renovabatur de die in diem; quia diem sibi uniuscujusque fides et gratia operationis illuminat.
PL 14, 1128C彼の外なる人は死んでゆき、しかし内なる人は新たにされていた。それゆえ、これほど多くの危険に迫られても力尽きなかった。外なる人は朽ちても、内なる人は日々新たにされていたからである。各人の信仰と働きの恩寵が、その人のために昼を照らすからである。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.81.4
Unde nec Paulus apostolus noctem sciebat; quia qui renovatur, semper in luce est. An tibi non videtur in luce, qui Christi in se continet charitatem?
PL 14, 1128Cそれゆえ使徒パウロも夜を知らなかった。新たにされる者は、常に光の中にいるからである。キリストへの愛を自らのうちに保つ者が光の中にいないと、あなたには思えるだろうか。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.81.5
Et ideo immolationis securus dura non refugit: nec eum persecutio ulla, aut fames, aut gladius potest a Christo Domino separare, quem vincula divinae charitatis astringunt.
PL 14, 1128Cそれゆえ、いけにえとなることに確信をもつ者は、つらいことを避けない。迫害も飢えも剣も、神の愛の絆に縛られた者を、主キリストから引き離すことはできない。