ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 14 › Enarrationes in XII Psalmos Davidicos

In Psalmum XLIII, Caput XLVII 詩篇43篇講解 第XLVII章

Ambrose of Milan · Enarrationes in XII Psalmos Davidicos · PL 14, 1111B · 3 sectiones

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.47.1

1

Ergo et si quis redemptus est de populo Judaeorum, non ideo redemptus quia multam habuit aestimationem sui, nec quia multitudinem habuit in commutatione sua: sed redemptus est gratis; quod te docet Apostolus dicens: Reliquiae secundum electionem gratiae salvae factae sunt (Rom. XI, 5) .

PL 14, 1111B

それゆえ、ユダヤ人の民から贖われた者がいても、それは、自らに対する評価が高かったからでも、自らの交換に多数があったからでもない。ただで贖われたのである。使徒はこれをあなたに教えて言う。「残りの者たちは、恩寵の選びによって救われた」(ローマ11:5)。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.47.2

2

Ubi autem gratia, non utique merito operum, nec justificatione virtutum: sed liberalitate donantis, electione redimentis; quod aeque Scriptura te docuit, dicente apostolo Paulo: Si autem gratia, jam non ex operibus: alioquin gratia jam non est gratia (Ibid., 6) .

PL 14, 1111B

恩寵のあるところは、決して行いの功績や、徳による義認によるのではなく、授ける者の寛大さ、贖う者の選びによる。聖書も同じことをあなたに教えた。使徒パウロはこう言う。「もし恩寵によるのなら、もはや行いによるのではない。そうでなければ、恩寵はもはや恩寵ではない」(ローマ11:6)。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.47.3

3

Quid ergo quod quaerebat Israel, hoc non est consecutus? Quare non sit consecutus, agnosce, quia se justificare cupiebat, quia operum suorum jactantiam requirebat, quia fidem non detulit, nec gratiam recognovit. Et ideo electio consecuta est, quae vocantem audivit, advenientem suscepit.

PL 14, 1111C

では何か。イスラエルは、求めていたものを得なかった。なぜ得なかったのかを知れ。自らを義としようと望み、自らの行いの誇りを求め、信仰を差し出さず、恩寵を認めなかったからである。それゆえ、呼ぶ者に耳を傾け、来る者を受け入れた選びのほうが、得たのである。