ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 14 › Enarrationes in XII Psalmos Davidicos

In Psalmum XXXVI, Caput LXI 詩篇36篇講解 第LXI章

Ambrose of Milan · Enarrationes in XII Psalmos Davidicos · PL 14, 997C · 11 sectiones

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.61.1

1

Quod est semen justi? Abrahae dictae sunt promissiones, et semini ejus; non dicit: Et seminibus, tamquam in multis; sed sicut in uno: Et semini tuo, quod est Christus (Galat. III, 16) . Audi justi semen.

PL 14, 997C

義人の子孫とは何か。約束はアブラハムとその子孫に語られた。「子孫たちに」とは、多数についてのようには言わず、一人についてのように「汝の子孫に」と言う。それはキリストである(ガラテヤ3:16)。義人の子孫について聞け。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.61.2

2

Filioli mei, quos ego parturio, donec formetur Christus in vobis (Galat. IV, 19) . Et nunc si quis ex gentibus veniens sermonem audiat nostrum, et Dominus juvare dignetur, ut formetur Christus in animo ejus, quo partus fidei ferat: semen ei Christus erit.

PL 14, 997C

「私の幼い子らよ、私は、キリストが汝らのうちに形づくられるまで、産みの苦しみをしている」(ガラテヤ4:19)。今も、異邦人から来て我々の説教を聞く者があり、主が、信仰の産み子をもたらすように、その心のうちにキリストが形づくられるよう助けるなら、その者にとってキリストが子孫となる。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.61.3

3

Illic in utroque. Abraham itaque et generationis pater erat secundum carnem, et is qui verbum Domini in pectoribus justorum primus infuderit.

PL 14, 997D

そこ〔アブラハムにおいて〕には、その両方がある〔illic の指すものは定かでない。アブラハムの場合と取った〕。アブラハムは、肉による系譜の父であり、また主の言葉を義人たちの胸に最初に注いだ者でもあった。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.61.4

4

Et ideo hoc semen Abrahae panes istos quibus praebeatur corporalis alimonia, non requirit; quia habet panem justitiae, qui descendit de coelo (Joan. VIII, 39) .

PL 14, 997D

だから、アブラハムのこの子孫は、体の養いが供されるあのパンを求めない。天から降った正義のパンをもっているからである(ヨハネ8:39〔天から降ったパンはヨハネ6章の言葉で、この引照は次の文の「アブラハムの業」にかかるらしい〕)。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.61.5

5

Sicut enim negantur filii Abrahae qui opera Abrahae non fecerint: ita semen Abrahae sunt, et inter filios recipiuntur, qui opus ejus effecerint.

PL 14, 997D

実際、アブラハムの業を行わなかった者たちが、アブラハムの子らであることを否定されるように、その業を成し遂げた者たちは、アブラハムの子孫であり、子らのうちに受け入れられる。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.61.6

6

Verum Abrahae semen Elias, cui angelus alimenta praebebat, et in virtute escae illius quadraginta dierum curriculis ambulabat. Non requirebat istam corporis hujus alimoniam verum semen Abrahae, cui panes deferebantur de coelo.

PL 14, 998A

まことのアブラハムの子孫はエリヤである。天使は彼に食べ物を供し、彼はその食物の力によって四十日の行程を歩いた。体のこの養いを、まことのアブラハムの子孫は求めなかった。彼には天からパンが運ばれたのである。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.61.7

7

Denique corvi ei quotidianum convivium ministrabant. Ita indigus erat omnium, ut nihil haberet suum, et mittebatur ut victum aliis largiretur. Verum semen Daniel, cui inter leones posito aerea fercula per Habacuc prophetam referta messorum epulis vehebantur.

PL 14, 998A

さらに、カラスが毎日の食事を彼に供した。彼はあらゆるものに欠けていて、自分のものを何一つ持たなかったが、他の者たちに食物を恵むために遣わされた。まことの子孫はダニエルである。獅子の間に置かれた彼に、預言者ハバククを通して、刈り入れ人たちの食事を満たした空中の皿〔aerea は「青銅の」とも読める〕が運ばれた。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.61.8

8

Est ergo panis Angelorum, quem manducavit homo; sic enim scriptum est: Panem angelorum manducavit homo (Psal. LXXVII, 25) . Hic est panis, de quo dixit David: Dominus pascit me, et nihil mihi deerit: in loco viridi ibi me collocavit.

PL 14, 998A

それゆえ天使たちのパンがある。人が食べたものである。こう書かれているからである。「人は天使たちのパンを食べた」(詩篇77:25)。これこそ、ダビデが言ったパンである。「主は私を養い、私には何も欠けない。緑の場所に、そこに主は私を置いた」。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.61.9

9

Super aquam refectionis educavit me (Psal. XXII, 2) . Bonus David docuit me panem angelorum, et ipse me docuit aquam refectionis. Haec refectio spiritalis est, haec refectio requies est mentis internae. Bona aqua, quae peccatum lavat, mundat interna.

PL 14, 998B

「憩いの水のほとりに、主は私を導いた」(詩篇22:2)。善きダビデは私に天使たちのパンを教え、彼自身が私に憩いの水を教えた。この憩いは霊的なものであり、この憩いは内なる精神の安息である。罪を洗い、内なるものを清める水は善い。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.61.10

10

Quae sit aqua haec, audiamus. Si quis, inquit, sitit, veniat ad me, et bibat. Qui credit in me, sicut dicit Scriptura, flumina de ventre ejus fluent aquae vivae.

PL 14, 998B

この水が何であるか、聞こう。「誰でも渇く者は、私のもとに来て飲め。私を信じる者は、聖書が言うとおり、その腹から生ける水の川が流れ出る」と言う。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.61.11

11

Hoc autem dicebat de Spiritu, quem incipiebant accipere, qui credituri erant in eum (Joan. VII, 37 et seq.) . Ergo nec hoc pane, nec aqua refectionis indiget justus, cui Spiritus sanctus est requies et refectio.

PL 14, 998B

しかし彼はこれを、彼を信じる者たちがやがて受けようとしていた霊について言ったのである(ヨハネ7:37以下)。それゆえ義人は、このパンにも憩いの水にも欠けない。義人にとっては、聖なる霊が安息であり憩いだからである。