Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 38.12.1
Sed forte miretur aliquis, cum Dominus dixerit per os David, quod humiliabat in jejunio animam suam (Psal. XXXIV, 13) ; quomodo ipse David ait in posterioribus: Si non humiliter sentiebam; sed exaltavi animam meam (Psal. CXXX, 2) .
PL 14, 1044Dしかし、ある人はおそらく不思議に思うであろう。主がダビデの口を通して、断食によって自分の魂を低くしたと言ったのに(詩篇34:13)、そのダビデ自身が後の箇所で言うからである。「もし私が謙遜に考えなかったのなら、私は私の魂を高めたのだ」(詩篇130:2)。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 38.12.2
Verum is consideret aliud esse quod ad sapientiam mentis refertur, aliud quod ad humilitatem cordis: sapientia mentis sublimis est; sapientia autem carnis non debet inflari.
PL 14, 1044Dしかしその者は、精神の知恵に関わることと、心の謙遜に関わることとは別であると考えるべきである。精神の知恵は崇高であり、肉の知恵は思い上がってはならない。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 38.12.3
Humiliabat ergo David in jejunio animam suam, ut castigandum nostrae carnis tumorem doceret. Exaltabat animam Propheta, per sublimem Dei gratiam; quoniam et qui se exaltat, humiliabitur: et qui se humiliat, exaltabitur (Luc. XIV, 11) .
PL 14, 1044Dそれゆえダビデは、断食によって自分の魂を低くし、我々の肉の腫れ上がりが懲らされるべきことを教えた。預言者は、神の崇高な恩寵によって魂を高めた。自らを高める者は低くされ、自らを低くする者は高められるからである(ルカ14:11)。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 38.12.4
Nec solum superbus retunditur, et humilis attollitur digna remuneratione meritorum, sicut primum est intelligendum: sed quia verbum Dei ex omni parte acutum est, velut gladius qui ex duabus acutus est partibus, ego arbitror posse intelligi, quia et qui se exaltat, novit se humiliare: et qui se humiliare novit, etiam exaltare se novit.
PL 14, 1045A高ぶる者がくじかれ、へりくだる者が功績にふさわしい報いによって高められるだけではない。それが第一に理解されるべきことではあるが、神の言葉はあらゆる側が鋭く、両側が鋭い剣のようである以上、私は次のようにも理解できると考える。すなわち、自らを高める者も自らを低くすることを知り、自らを低くすることを知る者は、自らを高めることをも知るのである。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 38.12.5
Denique Paulus ostendit, dicens: Ego autem didici in quibus sum sufficiens esse. Scio et humiliari, scio et abundare (Philip. IV, 11) .
PL 14, 1045A実際、パウロはこう言って示している。「私は、自分のいる境遇で満ち足りることを学んだ。低くされることも知り、豊かであることも知っている」(フィリピ4:11)。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 38.12.6
Ergo et David non humiliter sentiendo de Christo exaltabat animam suam, quam humiliant et dejiciunt Ariani; et exaltando animam suam, sensus vigorem, fideique gratiam, virtutis humilitatis pio repraesentabat affectu.
PL 14, 1045Aそれゆえダビデも、キリストについて低く考えないことによって、自分の魂を高めた。その魂を、アレイオス派は低め、投げ落とす。そして自分の魂を高めることによって、考えの力と信仰の恩寵を、謙遜の徳の敬虔な心情をもって表していた〔sensus は、ここではキリストについての考え・理解を言う〕。