Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 40.7.1
(Vers. 2.) Sic enim subtexuit: In die mala liberabit eum Dominus; quoniam amara videtur, quae plures adjudicat poenae. Via enim virtutis angusta est, lata delicti; ideo rariores in virtute ambulant, plures in flagitio versantur.
PL 14, 1071A(第2節)実際、彼は続けた。「悪い日に、主は彼を解放するであろう」。より多くの者を刑罰に宣告する日は、苦いと見えるからである。徳の道は狭く、罪の道は広い。それゆえ徳において歩む者はまれで、恥ずべき行いに身を置く者は多い。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 40.7.2
Quo fit ut inferior eorum sit numerus, qui praemia remunerationis accipient, quam qui ob pretium gravium peccatorum sortem adversam judicii reportabunt. Quasi dolens igitur dixit malam judicii diem.
PL 14, 1071Aその結果、報いの褒賞を受ける者の数は、重い罪の代価として裁きの不運な運命を持ち帰る者の数より少ない。したがって彼は、苦しむかのように、裁きの日を悪い日と言った。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 40.7.3
Nam si angeli in unius peccatoris absolutione laetantur; quanto magis homines in tantorum condemnatione hominum macerabuntur! Et bene dolet pro ea ove, quam humeris suis ipse reportavit, et ad ovile suum revocavit errantem.
PL 14, 1071Bというのも、天使たちが一人の罪人の赦しを喜ぶのなら、これほど多くの人々が断罪されるとき、人々はどれほど心を痛めることか。そして彼は、自らの肩に担いで連れ戻し、さまよっていたのを自らの囲いへ呼び戻したあの羊のために、苦しむのは当然である。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 40.7.4
Affectu nostro loquitur Dei Filius; quia nobis dies judicii acerba est, quam timemus. Omnibus mala videtur, quia plena terroris est: qua Deus non solum forensia hominis, sed etiam occulta dijudicat: qua cogitur unusquisque aperire quod fecit, aut quod sensit.
PL 14, 1071B神の子は、我々の情をもって語る。我々にとって、我々の恐れる裁きの日は苦いからである。すべての者にそれは悪い日と見える。恐れに満ちているからである。その日に神は、人の外に現れたことだけでなく、隠れたことをも裁く。その日には、すべての者が、自らの行ったことや、思ったことを明かさざるをえない。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 40.7.5
Ideoque multi damnantur, pauci coronantur. Sed etiam ipsi qui coronantur, dolebunt; justi enim coronabuntur: justus autem quasi suam putat fratris aerumnam. Et quis ego sum qui de illa judicem, qua homo angelorum conciliis inseretur?
PL 14, 1071Bそれゆえ多くの者が断罪され、冠を受ける者は少ない。だが冠を受ける者たち自身も心を痛めるであろう。義人が冠を受けるのであり、義人は兄弟の苦難を自らのもののように考えるからである。そして、人が天使たちの集いに加えられるその日について、私は何者として論じえようか。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 40.7.6
Ipsius Domini audiamus sententiam: Veniet, inquit, hora, in qua omnes qui in monumentis sunt, audient vocem Filii hominis; et procedent qui bona fecerunt, in resurrectionem vitae: qui vero mala egerunt, in resurrectionem judicii (Joan. V, 28 et 29) .
PL 14, 1071C主自身の判決を聞こう。彼は言う。「時が来る。その時、墓にいるすべての者は人の子の声を聞き、善を行った者は生命の復活へと出て来る。だが悪を行った者は、裁きの復活へと出て来る」(ヨハネ5:28、29)。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 40.7.7
Judicabuntur ergo qui mala egerunt: et ideo mala dies et aspera ab ipso judice nuncupatur; ut scias quia ipse nobis compatitur in Evangelio, qui compassus est in prophetis.
PL 14, 1071Cしたがって、悪を行った者は裁かれる。それゆえ、その日は裁き主自身によって悪い日、厳しい日と呼ばれる。彼が預言者たちにおいて苦しみをともにしたように、福音書においても我々とともに苦しむと、あなたが知るためである。