Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 37.45.1
Exclusi igitur a criminationis invidia, dolum adhibebant; ut insurgerent, inquit, et mihi insultarent, quo me stimularent ad aliquam commotionem: quorum ego dolum videns, velut surdus non audiebam. Considera vim sermonis.
PL 14, 1032Cこうして彼らは、告発という敵意に満ちた手段を封じられ、欺きを用いた。彼は言う、立ち上がって私を嘲り、それによって私を何らかの動揺へと駆り立てようとしたのである。その欺きを見て、私は聞こえない者のように聞かなかった。言葉の力を考えよ。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 37.45.2
Non dixit, quia simulabam non me audire quae dicerent: sed non audiebam, dixit; et quod intentione mentis vocem loquentis excluderet: nec aperiret os suum, sicut mutus.
PL 14, 1032C彼は、彼らの言うことを聞かぬふりをしていたとは言わず、聞かなかったと言った。語る者の声を、精神の集中によって締め出し、口のきけない者のように口を開かなかったのである。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 37.45.3
Beatus qui potest tantam habere virtutem, ut lacessitus non irascatur, commotus se nolit ulcisci.
PL 14, 1032Cこれほどの徳を持ちうる者は幸いである。挑発されても怒らず、動揺させられても仕返しをしようとしない。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 37.45.4
Inimici hoc agunt, ut provocent ad iracundiam: maledicunt, ut maledicamus: criminantur, ut crimen retorqueamus: conviciantur, ut excitent nos ad vicissitudinem contumeliae.
PL 14, 1032C敵はこうして怒りを呼び起こそうとする。呪い、我々も呪うようにさせる。罪を着せ、我々に罪を投げ返させる。罵り、我々を侮辱の応酬へとかき立てる。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 37.45.5
Unde praeclare Petrus de Domino Jesu in epistola sua posuit: Quia cum malediceretur, non maledicebat: cum pateretur, non comminabatur (I Pet. II, 23) .
PL 14, 1032Cそれゆえペトロは、主イエスについて自らの手紙に見事にこう記した。「ののしられても、ののしり返さず、苦しめられても、脅さなかった」(一ペトロ2:23)。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 37.45.6
Ad ejus ergo similitudinem atque imaginem justus suae vitae cupiens instituta formare, accusatus tacet, laesus remittit, dissimulat lacessitus, et non aperit os suum; ut illum imitetur, qui sicut agnus ad victimam ductus, sic non aperuit os suum; et cum possit habere quod referat, magis vult silere quam dicere.
PL 14, 1032Cゆえに義人は、その似姿と像に従って自らの生の定めを形づくろうと望み、訴えられても黙し、傷つけられても赦し、挑発されても知らぬふりをし、口を開かない。屠り場へ引かれる子羊のように口を開かなかった彼に倣うためである。そして、言い返すものを持ちえても、言うより黙ることをむしろ望む。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 37.45.7
Ipse enim Dominus Jesus vere cum accusaretur, tacebat; et cum percuteretur, non repercutiebat. Denique percussus respondit: Si male locutus sum, testimonium perhibe de malo: si bene, quid me caedis (Joan. XVIII, 23) ?
PL 14, 1032C実に主イエス自身が、訴えられるとき黙し、打たれても打ち返さなかった。ただし打たれたときには答えた。「もし私が悪く言ったのなら、その悪について証しせよ。もしよく言ったのなら、なぜ私を打つのか」(ヨハネ18:23)。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 37.45.8
Vide quemadmodum quasi vere infirmus, et quasi is qui se vindicare non posset, puerili quodam loquebatur affectu: ita ergo et tu si habeas quo redarguas arguentem, melius tacebis; ne redarguendi vicissitudine commotionem tuam prodas.
PL 14, 1032C見よ、彼がまことに弱い者のように、自らを守れない者のように、いかに子どものような情をもって語ったかを。ゆえにあなたもまた、咎める者を咎め返す手立てがあるなら、黙している方がよい。咎め返す応酬によって、自らの動揺をさらけ出さないように。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 37.45.9
Melius est enim dissimulare iujuriam, quam cum redarguis, vindicare. Bonus mutus, qui loqui male nescit, cujus ex ore crimen exire non novit. Hic est mutus vere beatus, qui cum tacet, intra se loquitur.
PL 14, 1032D侮辱〔底本は iujuriam。injuriam と読む〕を知らぬふりをする方が、咎め返しつつ仕返しするよりよい。悪く語ることを知らず、その口から罪が出ることを知らない、口のきけない者は善い。黙しているとき、自らの内で語る者こそ、まことに幸いな口のきけない者である。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 37.45.10
Dominus dat mihi linguam eruditionis, ut sciam quando oporteat me dicere sermonem. Talia loquebatur intra se Zacharias, cum obmutuisset: et vere quia loqui ei non profuerat, ne loqueretur, obmutuit; et ut loqueretur, exauditus a Christo est.
PL 14, 1033A「主は私に教えの舌を与える、いつ私が言葉を語るべきかを知るために」。このようなことを、ザカリアは口がきけなくなったとき、自らの内で語っていた。実際、語ることが彼に益とならなかったので、語らないよう口がきけなくなり、語るために、キリストに聞き届けられたのである。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 37.45.11
Denique scripsit quod Christus exaudiret; et vocem recepit, quam Christus indulsit; et gratiam adjunxit, quam ante non habuit; ut prophetaret eum, cujus mandatis ante non credidit.
PL 14, 1033A実際、彼は、キリストが聞き届けることを書き記した〔quod Christus exaudiret は「キリストが聞き届けること(名をヨハネとすること)を」とも「キリストが聞き届けたので」とも読める〕。そしてキリストが与えた声を取り戻し、以前は持たなかった恩寵を加えられて、かつてその命令を信じなかったその者を預言した。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 37.45.12
Quid de Domino omnium virtutum loquor, cum mulier Susanna nec sexus infirmitate turbata, cum se ad periculum mortis cognovit addictam, vocem emiserit? Accusabatur, et tacebat: ducebatur ad mortem, et silentio se tegebat, ne nudaret pudorem.
PL 14, 1033Aあらゆる力の主〔「万軍の主」の言い回し〕について何を語ろう。女スザンナは、性の弱さに動じず、自分が死の危険に引き渡されたと知っても、声を発しなかったのに〔底本は nec … emiserit。否定が「声を発した」にかかると取り、「発しなかった」と解した〕。彼女は訴えられても黙し、死へと引かれても沈黙で身を覆い、恥を露わにしなかった。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 37.45.13
Intra se tamen loquebatur Deo, qui eam magis audivit tacentem: quae si voluisset loqui, forsitan non esset audita.
PL 14, 1033Aだが彼女は、内で神に語っていた。神は、黙している彼女の声をいっそうよく聞いた。もし彼女が語ろうとしていたなら、おそらく聞かれなかったであろう。