ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 14 › Enarrationes in XII Psalmos Davidicos

In Psalmum XXXVII, Caput XVI 詩篇37篇講解 第XVI章

Ambrose of Milan · Enarrationes in XII Psalmos Davidicos · PL 14, 1016C · 4 sectiones

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 37.16.1

1

Et fortasse aliquibus perfunctorie legentibus durum videatur quod David ille humilis corde atque mansuetus, qui parcebat inimicis, mortem magis populi elegit, quam suam fugam, aut famem super terram.

PL 14, 1016C

もしかすると、うわべだけ読む一部の者には、こう思われるかもしれない。心がへりくだり柔和で、敵を容赦したあのダビデが、自分の逃亡や地の飢饉よりも、民の死を選んだのは苛酷ではないか、と。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 37.16.2

2

Famem populi vitavit; quia gravior morte et omnibus suppliciis habetur, quam sequitur etiam pestilentia, quae coelum contaminat, mortem acervat.

PL 14, 1016C

彼は民の飢饉を避けた。飢饉は、死よりも、またあらゆる刑罰よりも重いとされるからである。それには疫病も続き、疫病は空を汚し、死を積み上げる。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 37.16.3

3

Suam fugam non poposcit, propter illud; quia propheta pro populo deprecari poterat, sicut factum est: populus pro propheta intervenire non poterat. Scriptum est enim: Si populus erraverit, sacerdos orabit pro eo; si sacerdos erraverit, quis rogabit pro eo?

PL 14, 1016C

自分の逃亡を求めなかったのは、次の理由による。預言者は民のために執り成すことができ、実際そうなった。しかし民は預言者のために仲に立つことはできなかった。こう書かれているからである。「民が過てば、祭司が彼のために祈る。祭司が過てば、誰が彼のために願うのか」。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 37.16.4

4

Et tamen ubi vidit occidi populum, ipse se angelo ferienti obtulit; ut ipse potius pro populo feriretur. Plus est quod nec ipsa perterritus specie mortuorum gladio se obtulit, quam si sermonem propositae conditionis optasset. In electione itaque rationem secutus est, in dolore pietatem.

PL 14, 1016D

それでもなお、民が殺されるのを見たとき、彼は自ら打つ使いに身をさし出した。民よりもむしろ自分が打たれるためである。死者たちの姿そのものにも怖じず、剣に身をさし出したことは、示された条件の言葉を望んだ場合よりも、はるかに大きなことである。こうして、選択においては理性に従い、悲しみにおいては敬虔に従ったのである。