Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.49.1
Nonne etiam de his pulchre dicitur quia effusi sunt processus eorum, quorum spes lapsae, in vanum effusus labor, vota sunt destituta.
PL 14, 990C彼らについても、彼らの歩み〔processus〕は注ぎ出されたと見事に言われているではないか。彼らの希望は崩れ、労苦は空しく注ぎ出され、願いは見捨てられたのである。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.49.2
Considera enim aliquem per aliquot annos habuisse studium probitatis, castitatis custodiam, vitae attentioris affectum, piae propositum servitutis, sedulae observationis officium; subitoque eum esse mutatum, discessisse de monasterio, valedixisse jejuniis, continentiae renuntiasse, indulgere deliciis, studere luxuriae.
PL 14, 990D考えてみよ。ある人が何年かのあいだ、正直さへの熱意、貞潔の守り、より注意深い生活への愛着、敬虔な奉仕の志、勤勉な遵守の務めをもっていたのに、突然変わり、修道院を去り、断食に別れを告げ、自制を捨て、享楽にふけり、放縦に励むという場合を。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.49.3
Dudum de monasteriis exierunt, et nunc luxuriae sunt magistri, disseminatores incontinentiae, incentores petulantiae, obtrectatores pudoris. Nonne de his pulchre dixeris: Effusi sunt gressus eorum, quos bene direxisse poenituit?
PL 14, 991Aさきごろ修道院を出た者たちが、いまや放縦の教師となり、不自制をまき散らす者、厚かましさを煽る者、慎みを貶める者となっている。正しく歩みを導いたことを悔いた彼らについて、あなたは見事に「彼らの歩みは注ぎ出された」と言えるのではないか。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.49.4
Egerunt itaque novi generis poenitentiam pro virtutibus, et non agunt pro delictis. Sed hi ex nobis exierunt, dicit Joannes, sed non erant ex nobis; si enim ex nobis fuissent, nobiscum perseverassent (I Joan. II, 19) .
PL 14, 991Aかくして彼らは、徳を悔いるという新しい種類の悔い改めをなし、罪を悔いることはしない。しかしヨハネは言う。「彼らは我々のうちから出て行ったが、我々に属してはいなかった。もし我々に属していたなら、我々とともにとどまっていたであろう」(一ヨハネ2:19)。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.49.5
Hi ergo viam suam condemnaverunt, quibus convenit dici: O qui dereliquistis semitas rectas, abeundo in vias tenebrarum; et qui laetamini in malis, et gaudetis in eversione mala, quorum semitae pravae, et flexuosi cursus eorum, sicut lubricus et flexuosus auctor ipsorum; cur odisse coepistis viam rectam, et justum consilium deseruistis (Prov. II, 13 et seq.) ?
PL 14, 991Aそれゆえ彼らは自らの道を断罪したのであり、彼らにはこう言うのがふさわしい。「ああ、闇の道に入って行くために、まっすぐな小道を捨てた者たちよ。悪事を喜び、悪しき転覆を楽しむ者たち。その小道は曲がり、その走路は曲がりくねる。その創始者自身が滑りやすく曲がりくねっているように。なぜ汝らはまっすぐな道を憎み始め、正しいはかりごとを捨てたのか」(箴言2:13以下)。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.49.6
Non vos direxit Dominus: quem autem dirigit Dominus, viam ejus cupiet, sicut scriptum est, et ipsius semitis delectabitur.
PL 14, 991B主は諸君を導かなかった。しかし主が導く者は、書かれているとおり、その道を慕い、その小道を喜ぶであろう。