ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 14 › Enarrationes in XII Psalmos Davidicos

In Psalmum XLV, Caput XX 詩篇45篇講解 第XX章

Ambrose of Milan · Enarrationes in XII Psalmos Davidicos · PL 14, 1142C · 3 sectiones

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 45.20.1

1

(Vers. 9.) Dum haec diceret, ecce per Spiritum sanctum praesens imago ei infusa est futurorum; et videns ex gravi perturbatione bellorum pacem toto orbe diffusam in adventu Domini salutaris, clamat ad universos dicens: Venite et videte opera Domini, quae posuit prodigia super terram.

PL 14, 1142C

(第9節)彼がこれを語っていたとき、見よ、聖なる霊によって、将来のことの像が現に彼に注ぎ込まれた。そして、戦いの重い動乱ののち、救い主である主の到来において平和が全世界に広がるのを見て、彼はすべての人に叫んで言う。「来て見よ、主の業を。主が地の上に置いた驚異を」。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 45.20.2

2

Venite, ad congregationem spectat: Videte, ad intentionem, et cognoscendae studium veritatis. Videte, inquit, opera Domini plena miraculis, in quibus magnarum sunt signa virtutum. Denique τέρατα Graece, admiranda dicuntur Latine.

PL 14, 1142C

「来たれ」は集会に関わり、「見よ」は注意と、真理を知ろうとする熱意に関わる。彼は言う。主の業を見よ。それは驚異に満ち、その中には大いなる力のしるしがある。実際、ギリシア語で「テラタ」〔ギリシア語〕と言われるものは、ラテン語では「驚嘆すべきもの」と言われる。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 45.20.3

3

Non ergo quasi prodigialis horroris accipias opera Domini, sed quasi plena admirationis. Praeclare posuit super terram; id est, in terram.

PL 14, 1142D

それゆえ、主の業を、不吉な恐ろしさを帯びたものとしてではなく、驚嘆に満ちたものとして受けとれ。「地の上に」置いたとは見事な言い方であり、すなわち「地の中に」ということである。