Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 40.16.1
(Vers. 7.) De Juda quoque proditore evidens prophetia subtexitur in his versiculis, qui sequuntur: Et egrediebatur ut videret, vana locutus: cor ejus congregavit iniquitatem sibi. Egrediebatur foras, et loquebatur. Sic distinctum Graecis in codicibus in venimus.
PL 14, 1074C(第7節)裏切り者ユダについても、続くこれらの小節に、明白な預言が付け加えられている。「そして彼は見るために出て行き〔底本は egrediebatur。ミーニュの脚注は、ローマ版が Et ingrediebatur「入って来て」と読み、これがあらゆる言語の詩篇とも、下のアンブロシウス自身の「Ingrediebatur ergo Judas」とも合うが、アンブロシウスの写本と他の版はみな egrediebatur とする、と記す〕、空しいことを語った。その心は自分のために不法を集めた」。「外へ出て行き、そして語っていた」。ギリシア語の写本では、このように区切られているのを我々は見いだした〔刷りの文字が欠けているが invenimus と読む〕。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 40.16.2
Ingrediebatur ergo Judas quaerens prodere Salvatorem, ut videret quid ageret, quidve loqueretur; ut eum caperet in sermone, et Judaeis annuntiaret: sed nihil inveniebat, qui nihil intelligebat.
PL 14, 1074Cそれゆえユダは、救い主を裏切ろうとして入り込んでいた。何をし、何を語るかを見るためであり、言葉尻をとらえて、ユダヤ人に告げるためであった。だが彼は何も悟らなかったので、何も見いださなかった。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 40.16.3
Bene ait Scriptura (Joan. XIII) quia intus cum Jesu non erat, qui de doctrina ejus recesserat, et institutiones ejus reliquerat. Volebat intrare, sed penetrare non poterat; quia eum sua excludebat perfidia.
PL 14, 1074C聖書はよく言っている(ヨハネ13)。彼はイエスとともに内にいなかった。その教えから離れ、その定めを捨てたからである。入りたがったが、突き通すことはできなかった。自らの背信が彼を締め出したからである。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 40.16.4
Omnis enim impudicus, aut avarus, aut immundus (quod est idolorum servitus) non habet haereditatem in regno Christi et Dei. Non solum ergo ingredi moliebatur, et non ingrediebatur; sed etiam volebat videre, et non videbat.
PL 14, 1074D「すべて、淫らな者、貪欲な者、汚れた者(それは偶像への隷属である)は、キリストと神の国で相続分を持たない」。したがって彼は、入ろうと企てながら入らなかっただけでなく、見ようと望みながら見なかったのである。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 40.16.5
Denique loquebatur Jesus in parabolis, sed non audiebat Judas. Denique divina non videbat mysteria; non enim omnes audiunt verbum Dei, qui sibi videntur audire. Nam si omnes audirent, non diceret Jesus: Qui habet aures audiendi, audiat (Luc. VIII, 8) .
PL 14, 1074D実際、イエスはたとえで語っていたが、ユダは聞いていなかった。また神の奥義を見ていなかった。神の言葉を聞くと自分で思っている者がみな聞いているわけではないからである。もしみなが聞いているなら、イエスは言わなかったであろう。「聞く耳のある者は聞け」(ルカ8:8)。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 40.16.6
Et ideo quia non audiebat, neque videre poterat, loquebatur vana pro veris, et putabat quod Jesum falleret dicens: Potuit hoc venundari, et dari pauperibus (Matth. XXVI, 9) ; cum furtis suis, non pauperibus provideret, appellans rabbi.
PL 14, 1075Aそれゆえ、聞かず、見ることもできなかったので、彼は真実の代わりに空しいことを語り、イエスを欺いていると思っていた。「これは売って、貧しい人々に与えることができたのに」(マタイ26:9)と言いながら、実際には貧しい人々にではなく自らの盗みのために備えており、〔イエスを〕ラビと呼んでいた。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 40.16.7
Nam quomodo doctorem appellabat a cujus magisterio deviabat; cujusque cor (in quod se immerserat diabolus) congregabat sibi et augebat iniquitates? Sibi enim erat iniquus, sibi injustus, sibi delinquebat, qui intra se dolum meditabatur, qui latere non poterat.
PL 14, 1075A教えから外れていく相手を、どうして師と呼んでいたのか。その心(そこに悪魔が入り込んでいた)は、自分のために不法を集め、増していた。自らに対して不法であり、自らに対して不義であり、自らに対して罪を犯していた。彼は内に欺きを企てながら、隠れることができなかった。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 40.16.8
Non enim circum veniebatur Jesus, qui prodebatur volens, et testificabatur: Unus ex vobis me tradet (Joan. XIII, 21) . Denique confessus est Judas, dicens: Numquid ego sum, rabbi? Et Dominus ait: Tu dixisti (Matth. XXVI, 25) . Nec sic intellexit Judas quod cognosceretur. Nam si intellexisset, non prodidisset.
PL 14, 1075Aイエスは欺かれてはいなかった。進んで裏切られ、そして証しした。「汝らのうちの一人が私を引き渡す」(ヨハネ13:21)。ついにユダは告白して言った。「まさか私ではないでしょう、ラビ」。すると主は言う。「汝が言った」(マタイ26:25)。ユダはそれでも、自分が見抜かれていることを悟らなかった。もし悟っていたなら、裏切らなかったであろう。