ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 14 › Enarrationes in XII Psalmos Davidicos

In Psalmum XLIII, Caput XXXVIII 詩篇43篇講解 第XXXVIII章

Ambrose of Milan · Enarrationes in XII Psalmos Davidicos · PL 14, 1107D · 9 sectiones

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.38.1

1

Quod ostendit etiam qui sequitur versiculus, quia dixerunt: Et inter gentes dispersisti nos. Similiter Theodotion dixit: Aquila autem et Symmachus: In gentibus, aut inter gentes ventilasti nos.

PL 14, 1107D

続く小節もこれを示している。彼らはこう言ったからである。「そして汝は我々を諸国民の間に散らした」。テオドティオンも同様に言った。アキュラとシュンマコスは、「諸国民の中で汝は我々をふるいにかけた」、あるいは「諸国民の間で汝は我々をふるいにかけた」と言った。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.38.2

2

Missi sunt enim sancti apostoli ad gentes, et dispersi sunt inter gentes, sicut et prophetae sancti, de quibus supra diximus; ut illa dispersione fructus plurimi nascerentur.

PL 14, 1107D

聖なる使徒たちは諸国民のもとへ遣わされ、諸国民の間に散らされた。上で述べた聖なる預言者たちもまたそうである。その散らされることによって、多くの実が生まれるためである。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.38.3

3

Ut enim Dominus noster Jesus Christus sicut granum cecidit in terram, et mortuus est, ut multum fructum afferret: ita etiam dispersi sunt apostoli sancti, ut bonum inter gentes semen afferrent; quo ad eorum similitudinem fructus gentium pullularet.

PL 14, 1108A

我々の主イエス・キリストが、一粒の穀粒のように地に落ちて死に、多くの実を結ぶためであったように、聖なる使徒たちも散らされた。諸国民の間に善い種をもたらし、それによって、彼らに似て諸国民の実が芽吹くようにするためである。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.38.4

4

Denique Scriptura hoc dicit dixisse Dominum: Quia propterea vos misi, ut vos eatis, et fructum plurimum afferatis, et fructus vester maneat (Joan. XV, 16) .

PL 14, 1108A

実に、聖書は、主がこう言ったと述べている。「私は、汝らが行って多くの実を結び、汝らの実が残るようにと、そのために汝らを遣わした」(ヨハネ15:16)。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.38.5

5

Factus est ergo Dominus Jesus Christus sicut semen, secundum quod dictum est ad Abraham: Et semini tuo (Gen. XVII, 8) ; quod est Christus. Semen ergo omnium Christus.

PL 14, 1108A

こうして、主イエス・キリストは種のようになった。アブラハムに言われたとおりである。「そして汝の種に」(創世記17:8)。それはキリストである〔semen は「種」とも「子孫」とも訳せる〕。ゆえに、キリストはすべての者の種である。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.38.6

6

Et ideo se cadere passus est et spargi, ut conforme corpori suo transfiguraret corpus humilitatis nostrae.

PL 14, 1108A

それゆえ彼は、自らが落ち、まかれることを受け入れた。我々の卑しい体を、自らの体と同じ形に変えるためである。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.38.7

7

Hoc ergo semen salutare omnibus hominibus pullulavit, et ex illo ad ejus imaginem figurati, quasi semina apostoli sancti missi sunt per diversa atque dispersi, ut in agrum Ecclesiae gentes congregatae diversis fructibus refulgerent toto orbe terrarum.

PL 14, 1108A

こうして、この救いの種は、すべての人のために芽吹いた。そして彼から、その似姿に象られて、聖なる使徒たちは、種のように、さまざまな所へ遣わされ、散らされた。教会の畑に集められた諸国民が、さまざまな実をもって、全世界に輝くためである。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.38.8

8

Istae ergo dispersiones dicuntur, sicut etiam in posterioribus idem David dicit: Aedificans Hierusalem Dominus, et dispersiones Israel congregans (Psal. CXLVI, 2) .

PL 14, 1108B

それゆえ、これらが「散らされた者たち」と言われるのである。のちに同じダビデが言うとおりである。「主はエルサレムを建て、イスラエルの散らされた者たちを集める」(詩篇146:2)。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.38.9

9

Dispersi sunt enim ut novos fructus facerent, et postea veluti triticum novum Ecclesiae horreis inveherentur.

PL 14, 1108B

彼らが散らされたのは、新しい実を結ぶためであり、のちに新しいコムギのように教会の穀倉へ運び入れられるためだからである。