ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 14 › Enarrationes in XII Psalmos Davidicos

In Psalmum XXXVII, Caput LV 詩篇37篇講解 第LV章

Ambrose of Milan · Enarrationes in XII Psalmos Davidicos · PL 14, 1036D · 6 sectiones

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 37.55.1

1

(Vers. 22.) Et tamen quamvis subsequatur justitiam, non suae virtutis putat esse, sed gratiae coelestis, si non deseratur a Christo; eoque orat impensius dicens: Ne derelinquas me, Domine Deus meus; ne discesseris a me; hoc est, homines me dereliquerunt, amici mei impugnaverunt dilectum sibi proximum: non appropinquaverunt.

PL 14, 1036D

(第22節)それでも、彼は正義に付き従っていても、キリストに見捨てられないのは自らの徳によるのではなく、天の恩寵によると考え、それゆえいっそう熱心に祈って言う。「私を見捨てるな、主よ、私の神よ。私から離れるな。」すなわち、人々は私を見捨て、私の友は、自分たちに愛された隣人を攻撃した。彼らは近づかなかった。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 37.55.2

2

Fugiebant me quasi mortuum, et abominati sunt; quia peccata mea tibi aperire desideravi, et confiteri; quia flagellis tuis me obtuli vulnerandum; quia elegi cicatrices vulnerum super epulas regum, et jactantiam potestatum: tu solus me non derelinquas, tu haereas servulo tuo, qui de terra suscitas inopem, et de stercore erigis pauperem.

PL 14, 1037A

彼らは、私を死人のように避け、忌み嫌った。私が自らの罪を汝に明かし、告白することを望んだからであり、汝の鞭に傷つけられるよう身を差し出したからであり、王たちの宴や権能者たちの誇示よりも、傷の傷跡を選んだからである。ただ汝だけは私を見捨てるな。汝は汝の小さな僕から離れずにいよ。汝は地から貧しい者を起こし、糞土から乏しい者を引き上げる者である。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 37.55.3

3

Tuo comitatu fretus, frequentiorem me ambientibus populis aestimabo. Computruerunt quidem cicatrices meae; sed adhuc tuorum verberum desidero cicatrices, quae sanatis vulneribus obducuntur, ut postea nullum ulcus appareat.

PL 14, 1037A

汝の随行を頼みとして、私は、諸民に取り巻かれる者よりも、自らをいっそう多くの者に伴われていると見なすだろう〔ambientibus populis の取り方は定まらない。比較の奪格と取った。「諸民が私を取り巻くときよりも」とも読める〕。私の傷跡はたしかに腐った。だがなお私は、汝の鞭の傷跡を望む。それは、傷が癒やされるとき覆われ、のちにどんな潰瘍も現れなくなるものである。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 37.55.4

4

Bonae triumphalium vulnerum cicatrices, quibus victores hujus terreni praelii gloriantur. Quanto illustriora vulnera, quae pro fide et nominis tui gloria videntur excepta! Ista est cicatrix quae coelum aperit, regnum acquirit, immortalitatem invenit.

PL 14, 1037A

凱旋の傷の傷跡は善い。この地上の戦いの勝者たちはそれを誇る。まして、信仰と汝の名の栄光のために受けたと見える傷は、どれほど輝かしいことか。これこそ、天を開き、国を得、不死を見いだす傷跡である。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 37.55.5

5

Haec ergo, fratres, est cicatrix beata, quoniam beati qui laverunt stolas suas in sanguine suo.

PL 14, 1037B

兄弟たちよ、これが幸いな傷跡である。自らの血で自らの衣を洗った者たちは幸いだからである。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 37.55.6

6

Sic coepit stola esse gloriae, caro mortis (Rom. VII, 24) : in qua et Paulus ante periclitabatur electus Dei, nisi petisset se liberari de corpore mortis hujus, ut legimus.

PL 14, 1037B

こうして、死の肉が栄光の衣となり始めた(ローマ7:24)。その肉の中で、神に選ばれたパウロでさえ、以前は危うい状態にあった。この死の体から解放されることを求めなかったなら〔危うかった〕、と我々は読むとおりである〔nisi petisset … の条件節は periclitabatur と時制がずれる。「求めなかったなら危うかったであろう」の意と解した〕。