Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 38.15.1
(Vers. 4.) Concaluit cor meum intra me, et in meditatione mea exardescet ignis. Graviora vulnera, sicut novimus, caustico medicamento vel admoto igne curantur. Ergo vir sapiens ipse medicus est sibi: tamen etsi medicus est, vulnus suum curat.
PL 14, 1046B(第4節)「私の心は私のうちで熱くなり、私の黙想のうちに火が燃え上がるであろう」。我々の知るとおり、より重い傷は、焼灼の薬か、当てられた火で癒される。それゆえ、賢い人は自分自身にとっての医者である。しかし医者であっても、自分の傷を癒しているのである。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 38.15.2
Ideoque si non plene consummatus est ad inoffensae habitudinem sanitatis, vaporatur ejus cor, habet febrem, ignescit ad objecta convicia. Et si tacet, vel intra se teritur.
PL 14, 1046Cだから、傷つかない健康の状態へまだ完全には至っていなければ、彼の心は熱され、熱を持ち、浴びせられた罵りに燃え上がる。そして黙していても、内でさいなまれる。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 38.15.3
Lapis si ad lapidem teratur, ignem excutit; ita etiam bona conscientia pudore succenditur, si renovetur ei suorum recordatio delictorum. Et in ipsa meditatione ignis exardescit. Non malus ignis, qui adurat, sed non exurat.
PL 14, 1046C石を石にこすり合わせれば、火が出る。同様に、善い良心も、自分の罪の記憶が新たにされれば、恥によって燃え立つ。そして黙想そのものの中で、火が燃え上がる。これは悪い火ではない。焼きはするが、焼き尽くさないからである。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 38.15.4
Talis ignis Dei quem Moyses in rubo vidit; quando rubus urebatur, sed non exurebatur. Est ergo ignis, qui peccatum minuit, et suo culpam ardore depascit.
PL 14, 1046Cモーセが茨の中に見た神の火は、そのようなものである。茨は燃えていたが、焼き尽くされなかった。ゆえに、罪を減らし、その熱で咎を食い尽くす火がある。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 38.15.5
Est et ignis qui coelestium scripturarum meditationibus excitatur; velut ille de quo dicit Hieremias: Et erat ignis flammigerans in ossibus meis (Jerem. XX, 9) .
PL 14, 1046Cまた、天の聖書の黙想によって掻き立てられる火もある。エレミヤが言う火のようにである。「私の骨のうちには、燃え上がる火があった」(エレミヤ20:9)。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 38.15.6
Aut ille de quo Cleophas, et qui simul iter agebat, quando post resurrectionem eis se Christus adjunxit, sermone mutuo conferebant dicentes: Nonne cor nostrum ardens erat in nobis, cum aperiret nobis Scripturas (Luc. XXIV, 32) ?
PL 14, 1046Cあるいは、復活の後、キリストが彼らに加わったとき、クレオパと、共に道を行っていた者が、互いに語り合って言った火である。「聖書を我々に開いていたとき、我々の心は我々のうちで燃えていたではないか」(ルカ24:32)。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 38.15.7
Ideo et Dominus venit, ut ignem hunc in terram mitteret; quo illuminaret animas universorum, studium accenderet, crimen exureret.
PL 14, 1046Dだから主も、この火を地に投げるために来た。それによって、すべての者の魂を照らし、熱意に火をつけ、罪を焼き尽くすためである。