ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 14 › Enarrationes in XII Psalmos Davidicos

In Psalmum XLIII, Caput XIII 詩篇43篇講解 第XIII章

Ambrose of Milan · Enarrationes in XII Psalmos Davidicos · PL 14, 1096A · 8 sectiones

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.13.1

1

Nec te moveat quia superius dixit: Manus tua gentes disperdidit, et plantasti eos (Psal. XLIII, 3) .

PL 14, 1096A

また、先に彼が「汝の手が諸国民を滅ぼし、汝は彼らを植えた」(詩篇43:3)と言ったことに、あなたが惑わされてはならない。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.13.2

2

Hinc enim colligis quia non omnis qui plantat, aut qui rigat, incrementum dat: sed qui incrementum potest dare, potest ipse plantare; sicut gentes plantasse dicitur Dominus.

PL 14, 1096A

ここから、植える者や水を注ぐ者のすべてが成長を与えるのではなく、成長を与えることのできる者が自ら植えることもできるのだ、とあなたは結論する。主が諸国民を植えたと言われるように、である。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.13.3

3

Ipse enim plantavit, qui plantationi donavit effectum; in iis tamen qui per fidem Christi Domino placere meruerunt, cui soli a Patre dicitur Deo: Filius meus tu es: in te complacui (Marc. I, 11) .

PL 14, 1096A

植えた者とは、植えることに実を結ぶ力を与えた者だからである。ただしそれは、キリストの信仰によって主の意にかなうにふさわしかった者たちの中においてであり、その主にのみ、父から、神である者に向かって言われる〔Deo は a Patre にかけて「父なる神から」とも読める〕。「汝は私の子である。汝において私は喜ぶ」(マルコ1:11)。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.13.4

4

Qui ergo participes Christi sunt, ab eo placendi gratiam consequuntur. Et pulchre ait: Complacuit tibi in illis; ut distantia videatur jure servata.

PL 14, 1096B

したがって、キリストにあずかる者たちは、彼の意にかなう恩寵を得る。そして彼は見事に言う。「汝は彼らにおいて喜んだ」。両者の隔たりが正しく保たれていると見えるようにである。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.13.5

5

Recte enim Deus in Filio complacet; quia aequalis est Patri, nec in ullo decolor invenitur, quia complacet divinae jure naturae, et unitate substantiae. Et recte complacet in Filio Pater; quia Pater honorificatur in Filio, sicut in Patre Filius.

PL 14, 1096B

神が子において喜ぶのは当然である。子は父に等しく、どの点でも色あせた者と見いだされず、神の本性の権利と実体の一致によって〔神が子において〕喜ぶからである。また父が子において喜ぶのも当然である。父は子において栄光を受け、子は父において栄光を受けるからである。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.13.6

6

In nobis autem Deo complacuit; quia nobis ipse donavit, ut ei placere possimus. Pie autem et hoc homini specialiter donatum, non arrogantius usurpatum Scriptura nos docuit.

PL 14, 1096B

だが我々において神が喜んだのは、我々が神の意にかなうように、神自らが我々に与えたからである。しかも、これが人に特別に与えられたものであって、傲慢に奪い取ったものではないことを、聖書は敬虔に我々に教えた。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.13.7

7

Decet enim ut in iis complaceat Deo, quos ad similitudinem suam fecit, et quos per imaginem suam voluit praerogativam gratiae habere coelestis. In imagine ergo sua Deus complacet: in iis autem qui secundum imaginem ipsius sunt, complacet Deo.

PL 14, 1096B

実際、神が自らに似せてつくった者たち、自らの像によって天の恩寵の特権を得ることを望んだ者たちにおいて、神が喜ぶのはふさわしい。それゆえ、神は自らの像において喜び、その像にかたどった者たちにおいて神は喜ぶ。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.13.8

8

In his autem suum munus, et suum donum; quod tunc revelabitur, cum perfectum illud advenerit; quia cum apparuerit quid simus, similes ei erimus ut scriptum est (I Joan. III, 2) .

PL 14, 1096C

そして彼らにおいて神は、自らの務めと自らの賜物を〔喜ぶ〕。それは、あの完全なものが来るときに現れる。「我々が何であるかが現れるとき、我々は彼に似た者となる」と書かれているとおりである(一ヨハネ3:2)。