ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 14 › Enarrationes in XII Psalmos Davidicos

In Psalmum XXXVI, Caput XXXVII 詩篇36篇講解 第XXXVII章

Ambrose of Milan · Enarrationes in XII Psalmos Davidicos · PL 14, 985D · 6 sectiones

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.37.1

1

Ipsum hunc propositum nobis locum interrogemus? Quid est, hominem in Christo? Hoc est, factum in Christo, in quo facta sunt omnia, sive Sedes, sive Dominationes, sive Principatus, sive Potestates, omnia per ipsum et in ipso creata sunt, et ipse est ante omnes, et omnia in ipso constant (Coloss. I, 16 et 17) , hoc est, in virtute ejus.

PL 14, 985D

我々に示されたこの箇所そのものに問おう。「キリストにある人」とは何か。すなわち、キリストにおいて成された者である。その彼において、座天使も主天使も権天使も能天使も、すべてのものが成った。「すべては彼を通して、彼において創造された。彼はすべてに先立ち、すべては彼において成り立っている」(コロサイ1:16、17)、すなわち彼の力にあって成り立っている。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.37.2

2

Homo ergo in Christo, qui factus est ad imaginem ejus et similitudinem: homo in Christo, qui totus in Christo sit.

PL 14, 986A

したがって、キリストにある人とは、彼の像と似姿に従って造られた者である。キリストにある人とは、全体としてキリストの内にある者である。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.37.3

3

Sicut enim Deus per unitatem et plenitudinem divinitatis Pater Deus totus in Filio est, et Filius in Patre: ita per intentionem et pietatis affectum (ut exempli vice, non comparationis utamur) homo totus in Christo est; qui enim adhaeret Domino, unus spiritus est.

PL 14, 986A

父なる神が、神性の一致と充満によって、全体として子の内にあり、子が父の内にあるように、人も、志向と敬虔の心情によって全体としてキリストの内にある(これは比較としてでなく、例として我々が用いるのである)。主に結びつく者は、一つの霊となるからである。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.37.4

4

Homo ergo in Christo, non ille terrenus, non ille peccati; sed homo Christi. Quid ergo movet: Quod factum est in ipso, vita est; si et homo praecipue interior, in ipso factus est, in ipso crucifixus, in ipso renovatus, in ipso sepultus, et cum ipso consepultus, in ipso resuscitatus?

PL 14, 986A

したがって、キリストにある人とは、あの地上の人、あの罪の人ではなく、キリストの人である。では、「彼において成ったものは生命である」ということの何が気にかかるのか。特に内なる人もまた彼において成り、彼において十字架につけられ、彼において新たにされ、彼において葬られ、彼と共に葬られ、彼において復活させられたというのに。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.37.5

5

Quid movet, ut dixi, quia scriptum est: Quod factum est in ipso, vita est; cum homo dixerit: In Deo faciemus virtutem (Psal. LIX, 14) ? Si quaeris quae vita sit, si moveat quod factum sit in ipso, accipe. Nempe vita, Ecclesia est.

PL 14, 986A

すでに言ったとおり、「彼において成ったものは生命である」と書かれていることの何が気にかかるのか。人が「神において我々は力を行う」(詩篇59:14)と言ったというのに。どのような命かを尋ねるなら、また、彼において成ったということが気にかかるなら、受け取れ。まさしく命とは、教会である。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.37.6

6

In ipso facta est, in ejus costa, in ipso resuscitata Eva. Eva autem vita, hoc est, quod factum est; quia Eva quae perierat, salva facta est per Ecclesiam, hoc est, per filiorum suorum generationem, sicut scriptum est (I Tim. II, 15) ; quia delictum superioris praevaricatricis sobria emendavit haereditas. Unde et ipse Paulus raptus est ad vitam, qui ante erat persecutor ad mortem.

PL 14, 986B

彼において、彼のあばら骨において成り、彼において復活させられたのは、エバである。そしてエバは命、すなわち成ったものである。滅びていたエバは、教会を通して、すなわち自らの子らをもうけることを通して、救われたからである。書かれているとおりである(一テモテ2:15)。先の背反者の罪を、節度ある相続が正したのである。それゆえパウロ自身も、かつては死に向かう迫害者であったが、命へ引き上げられた。