ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 14 › Enarrationes in XII Psalmos Davidicos

In Psalmum XXXVII, Caput XXXIX 詩篇37篇講解 第XXXIX章

Ambrose of Milan · Enarrationes in XII Psalmos Davidicos · PL 14, 1028C · 4 sectiones

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 37.39.1

1

Addidit etiam Propheta, quia cum cor suum conturbatum sit deseruerit se fortitudo sua. Magnum periculum si cor exagitetur, quo credimus ad justitiam.

PL 14, 1028C

預言者はさらに付け加えた。自らの心が乱されたとき、その力が彼を見捨てた、と。もし、それによって我々が正義に至るべく信ずる心が揺り動かされるなら、それは大きな危険である。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 37.39.2

2

Sed tamen ut in magnis periculis aegritudinum si dolor sentitur, et sensus ejus exprimitur, remedium salutis ostenditur (dolere enim tolerabilius est, quam non dolere; aliud enim vivificationis adhuc manentis insigne, si doleas, aliud supremae mortis indicium, si nullus sensus doloris sit) ita et cor salutis signa demonstrat, quando causas suae perturbationis agnoscit.

PL 14, 1028C

だが、病の大きな危険のうちで、痛みが感じられ、その感覚が表されるなら、救いの治療が示されるように(痛むことは痛まないことより耐えやすいからである。痛むなら、それはなお生気がとどまっている印であり、痛みの感覚がまったく無いなら、それは最期の死の徴だからである)、心もまた、自らの動揺の原因を認めるとき、救いの徴を示すのである。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 37.39.3

3

Denique turbatum est cor David adversus Nabal hominem pestilentem, et gratiam reperit, dum occurrit Abigaea, quae mitigaret commotionem indignationis, et sanctificationem benedictionis acciperet.

PL 14, 1028C

実際、ダビデの心は、疫病のような人ナバルに対して乱されたが、アビガイルが出会ったとき、恩寵を見いだした。彼女は憤りの動揺をなだめ、祝福という聖別を〔ダビデから〕受けたのである。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 37.39.4

4

At vero Nabal duro et rigido corde verbum uxoris ferre non potuit, et obstupefactus obriguit, et in mortem incidit.

PL 14, 1029A

だが、ナバルは、硬く頑なな心で、妻の言葉に耐えられず、呆然として硬直し、死に陥った。