ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 14 › Enarrationes in XII Psalmos Davidicos

In Psalmum XXXVII, Caput XIII 詩篇37篇講解 第XIII章

Ambrose of Milan · Enarrationes in XII Psalmos Davidicos · PL 14, 1014D · 5 sectiones

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 37.13.1

1

(Vers. 2.) Domine, ne in ira tua arguas me; neque in furore tuo corripias me. Qui poenitentiam agit, paratus esse debet ad opprobria perferenda injuriasque subeundas; nec commoveri, si quis ei peccati sui crimen objiciat.

PL 14, 1014D

(第2節)「主よ、汝の怒りによって私を責めるな。汝の憤りによって私を懲らすな」。悔い改めを行う者は、嘲りに耐え、侮辱を受ける用意がなければならない。誰かが自分の罪の罪状を突きつけても、動揺してはならない。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 37.13.2

2

Cum enim ipse accusare se debeat, quemadmodum alium non sustinet arguentem? Quod si ab homine argui timere non debet, quanto magis a Domino Deo suo, cui omnes etiam in iis quae sunt occulta, peccamus; cum praesertim condemnatio praesentium, absolutio futurorum sit.

PL 14, 1014D

自分自身を訴えなければならないのに、他の者が責めるのをどうして我慢しないでいられようか。人に責められることを恐れるべきでないのなら、いわんや、我々がみな隠れたことにおいてさえ罪を犯している相手、自分の主なる神に責められることを恐れるべきでないのは、なおさらである。ことに、現在における有罪の宣告は、将来における赦免となるからである。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 37.13.3

3

Qui autem non condemnantur in saeculo, cum hominibus non flagellabuntur. Vae mihi! si de me dicatur: habet mercedem suam (Matth. VI, 2) . Si bonum factum hac condemnatur sententia, quanto magis crimen gravatur?

PL 14, 1015A

世で有罪とされない者たちは、人々とともに鞭打たれることはない。私にとって災いである。もし私についてこう言われるなら。「彼はすでに報いを受けている」(マタイ6:2)。善い行いでさえこの判決で断罪されるのなら、罪はなおさら重くのしかかるではないか。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 37.13.4

4

Nam si misericordia facili jactata sermone, fructu fraudatur aeterno, quanto magis iniquitatis poena acerbi fenoris accessione differtur?

PL 14, 1015A

慈しみでさえ、安易な言葉で言いふらされるなら永遠の実りを奪われるのであれば、不法の刑罰は、きびしい利息が加わって、ますます先に延ばされるではないか。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 37.13.5

5

Ergo qui poenitentiam agit, offerre se debet ad poenam; ut hic puniatur a Domino, non ad supplicia aeterna servetur: nec expectare tempus, sed occurrere divinae indignationi.

PL 14, 1015A

それゆえ、悔い改めを行う者は、刑罰に自らをさし出さなければならない。ここで主によって罰せられ、永遠の責め苦に取っておかれることのないように。時を待たず、神の憤りを迎えに出なければならない。