Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 37.20.1
(Vers. 3.) Et addidit: Quoniam sagittae tuae infixae sunt mihi. Eadem videtur dicere, quae sanctus Job; sed diversa sunt. Nam et ille ait: Sagittae enim Domini in corpore meo sunt, quarum furor bibit sanguinem meum: cum incipio loqui, compungunt me (Job. VI, 4) .
PL 14, 1018C(第3節)彼はさらに言った。「汝の矢が私に突き刺さったからである」。聖なるヨブが言ったのと同じことを言っているように見えるが、違いがある。ヨブもこう言うからである。「主の矢は私の体にある。その憤りは私の血を飲む。私が語り始めると、矢は私を突き刺す」(ヨブ記6:4)。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 37.20.2
Ille de vulnere sui corporis queritur; hic deplorat animae suae vulnera. Et forte hic agit poenitentiam de peccato: ille causam agit infirmitatis humanae; et quasi nostrae imbecillitatis assertor, ad remedium operis auxilium Creatoris exposcit.
PL 14, 1018Cヨブは自分の体の傷について嘆くが、こちら〔ダビデ〕は自分の魂の傷を嘆く。おそらくこちらは罪について悔い改めを行っているのに対し、ヨブは人間の弱さの訴訟を担い、いわば我々の脆さの擁護者として、自らの作品を癒やすために創造主の助けを求めている。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 37.20.3
Hic igitur precatur, ille patrocinatur. Ideoque vehementior hujus est dolor; quia animae vulnera graviora quam carnis sunt.
PL 14, 1018Cそれゆえこちらは祈り、ヨブは弁護している。それゆえ、こちらの悲しみのほうが激しい。魂の傷は肉の傷より重いからである。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 37.20.4
Ille dicit sagittas Domini in suo esse corpore, iste deplorat infixas; illius sanguis bibitur, hujus effunditur; ille compungitur, hic vulneratur; illum manus Dei tetigit, super hunc gravi pondere confirmata est; hic animam suam deflet illusionibus esse completam, ille suum corpus ulceribus.
PL 14, 1018Cヨブは主の矢が自分の体にあると言うが、こちらは矢が突き刺さっていると嘆く。ヨブの血は飲まれ、こちらの血は流される。ヨブは突き刺され、こちらは傷つけられる。神の手はヨブに触れたが、こちらの上には重い重みをもって据えられた。こちらは自分の魂が惑わしで満たされていることを嘆き、ヨブは自分の体が潰瘍で満たされていることを嘆く。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 37.20.5
Manum autem Dei, virtutem intelligimus puniendi. Haec manus regem Aegyptiorum propter Abrahae injuriam ob tentatam Sarae pudicitiam flagellavit. Haec manus Aegyptiorum currus, equos et populos Rubri maris demersit profundo.
PL 14, 1018D神の手とは、罰する力のことと我々は解する。この手は、アブラハムへの不当な仕打ち、すなわちサラの貞潔を狙ったことのゆえに、エジプトの王を打った。この手は、エジプト人の戦車と馬と軍勢を紅海の深みに沈めた。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 37.20.6
Haec manus mentem gravavit regis Saul, ut gratiam sui conservatoris odisset; et pro praevaricatione coelestis imperii desertus a sociis, interemptis quoque filiis destitutus, victus ab hostibus (quo spectaculo nihil est deformius regi) gladium in se suum ipse converteret, ne captivus senex viveret filiis et regno superstes.
PL 14, 1019Aこの手は王サウルの精神を重くし、彼は自分を救った者の好意を憎むようになった。天の統治への背反のゆえに、仲間に見捨てられ、息子たちも殺されて頼る者もなくなり、敵に敗れて(王にとってこれ以上の醜い光景はない)、捕らわれの老人として息子たちと王国に生き残らぬよう、自らの剣を自分に向けた。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 37.20.7
Hanc manum David in seipso expertus et liberis, alterius incestum, alterius parricidium deploravit, et (quod pio patri gravius est salutis suae exitiis) simul opprobria sobolis, et pietatis deflevit excidia: quorum alter ad incestum accensus de germanitatis affectu, alter ad parricidium armatus est studio castitatis.
PL 14, 1019Aこの手をダビデも自分自身と子らにおいて経験し、一人の近親相姦と、もう一人の近親殺しを嘆いた。そして、(敬虔な父にとって自分の命の滅びよりも重いこととして)子孫の恥辱と敬虔の崩壊を同時に嘆いた。一人は兄妹の情から近親相姦に燃え立ち、もう一人は貞潔への熱意から近親殺しに武装したのである。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 37.20.8
Vide quemadmodum illos in gravissimis criminibus confinia lusere virtutum. Utinam aut ille sororem non amasset, aut hic non vindicasset!
PL 14, 1019A見よ、きわめて重い罪において、徳の隣り合うものが、彼らをどのようにもてあそんだかを。一方が妹を愛さなければよかったのに、他方が報復しなければよかったのに。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 37.20.9
Ad postremum et ipse patriae finibus pulsus a filio, fugiebat hostem, quem optabat haeredem: metuebat vincere, ne pietatis dispendio vinceretur.
PL 14, 1019B最後には、ダビデ自身も息子に祖国の境から追われ、跡継ぎにと望んだ敵から逃げた。勝つことを恐れた。敬虔を損なうことで、かえって自分が打ち負かされることのないようにである。