Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 1.38.1
Quadripartitum autem nobis certamen esse etiam Apostolus comprehendit dicens: Quia non est nobis luctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principatus et potestates, adversus mundi hujus rectores tenebrarum; adversus spiritualia nequitiae, quae sunt in coelestibus (Ephes. VI, 12) .
PL 14, 942Bしかし使徒もまた、我々の戦いが四つに分かれていることを、こう言って言い表した。「我々の格闘は、肉と血に対するものではなく、諸々の支配と権威に対し、この世の闇の支配者たちに対し、天にある悪の霊的なものに対するものだからである」(エフェソ6:12)。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 1.38.2
Hi sunt fluvii qui de paradiso exeunt. Unde puto quod is qui in paradisum gestit redire, hos debeat transire decursus aquarum. Quod non otiose expressit idem ipse sanctus Propheta, demonstrans his qui tentationes omnes subirent, deberi sibi jam paradisi requiem.
PL 14, 942Bこれらが、楽園から出る川である。それゆえ私は、楽園に戻ろうと切望する者は、これらの水の流れを渡らねばならないと思う。この同じ聖なる預言者は、これを無益に表現したのではない。あらゆる試みを耐え抜く者たちには、すでに楽園の安らぎが当然与えられるべきことを示しているのである。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 1.38.3
Itaque sic ait: Decursus aquarum descenderunt oculi mei (Psal. CXVIII, 136) . Sicut enim romphaea est in ingressu paradisi ignea; ut qui redit, per ignem revertatur, urat peccata sua, probet aurum suum: ita qui redit, per hos decursus redit.
PL 14, 942Cそれゆえ、彼はこう言う。「私の目は、水の流れを降った」(詩篇118:136)〔「水の流れが私の目から下った」とも読める〕。実際、楽園の入り口には火の剣がある。戻る者が火を通って戻り、自分の罪を焼き、自分の金を吟味するためである。同じように、戻る者はこれらの流れを通って戻る。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 1.38.4
Meritoque dicunt sancti: Transivimus per ignem et aquam (Psal. LXV, 12) . De istis decursibus et Esaias dicit: Si transeas per aquam, flumina non te concludent (Esai. XLIII, 2) . Quae flumina?
PL 14, 942C聖徒たちが「我々は火と水の中を通り抜けた」(詩篇65:12)と言うのも当然である。これらの流れについて、イザヤも言う。「もし汝が水の中を通り抜けるなら、川々は汝を閉じ込めないであろう」(イザヤ43:2)。それはどの川か。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 1.38.5
Audi dicentem David de iis qui festinabant ad paradisum: Forsitan pertransisset anima nostra aquam intolerabilem (Psal. CXXIII, 5) .
PL 14, 942C楽園へ急いでいた者たちについてダビデが言うのを聞け。「おそらく我々の魂は、耐えがたい水を渡りきっていたであろう」(詩篇123:5)。