Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 39.23.1
Qui elevaverit vocem suam, hic potest dicere: Bene nuntiavi justitiam tuam in Ecclesia magna. Quid est quod addidit, magna; nisi quia fuit ante non magna?
PL 14, 1067C自らの声を上げた者、その者こそ言うことができる。「私は大いなる教会で汝の正義を良く告げ知らせた」。なぜ「大いなる」と付け加えたのか。それ以前は大きくなかったからではないか。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 39.23.2
Quae est magna, nisi de totius orbis terrarum partibus congregata; quando ab oriente et occidente, septentrione et meridie populi gentium sunt vocati?
PL 14, 1067C全世界の各地から集められたもの以外に、何が大いなる教会であろうか。東から西から、北から南から、諸国民の民が呼び集められたときである。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 39.23.3
Alibi tamen legimus magnam Ecclesiam: Confitebor tibi, Domine, in Ecclesia magna: in populo gravi laudabo te (Psal. XXXIV, 18) . Ibi ergo Ecclesia magna, ubi populus gravis; hoc est, non inquietus et mobilis, qui sedit manducare et bibere, et surrexit ludere.
PL 14, 1067Cしかし別の箇所でも、我々は大いなる教会を読む。「主よ、私は大いなる教会で汝を告白し、重みある民の中で汝を賛美する」(詩篇34:18)。したがって、重みある民のいるところに大いなる教会がある。すなわち、落ち着きなく浮ついた民、座って食べ飲みし、立って遊んだ民ではない。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 39.23.4
Gravis populus est qui fidem Deo suo servat, et qui non aliqua levitate mutetur: neque nutet et fluctuet, sed charitate sit fundatus in Christo; ut possit dicere: Confido enim, quia neque mors, neque gladius, neque tribulatio separare me possit a charitate Dei, quae est in Christo Jesu (Rom. VIII, 35 et seq.) .
PL 14, 1067C重みある民とは、自らの神に信義を守り、何らかの軽薄さで変わることのない民である。揺れず、波立たず、愛によってキリストに基礎を据えられている。こう言うことができるためである。「私は確信している。死も、剣も、患難も、キリスト・イエスにある神の愛から私を引き離すことはできない」(ローマ8:35以下)。