Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 47.7.1
(Vers. 5, 6.) Hoc, inquit, videntes reges terrae congregati sunt, et transierunt in unum. Ipsi videntes tunc admirati sunt.
PL 14, 1148C(第5、6節)「これを見て」と彼は言う。「地の王たちは集まり、一つになって越えて行った。彼ら自身は見て、そのとき驚嘆した」。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 47.7.2
Boni reges qui sui corporis possunt se praebere rectores, ab ipsa patriarchae Abrahae origine et institutione manantes, qui docuit peccatum posse superari. Ideo verus rex, qui flagitiis esse nescivit obnoxius, in quo culpae et erroris illecebra regnare non potuit.
PL 14, 1148C良き王たちとは、自らの体の統治者としてふるまえる者たちである。彼らは、族長アブラハムの起源と教えそのものから流れ出た者たちで、アブラハムは、罪が克服されうることを教えた。それゆえ彼は真の王であった。悪行に従属することを知らず、その内で咎と誤りの誘惑が支配できなかったからである。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 47.7.3
Unde et dictum est ad hujusmodi virum a filiis Chet: Rex a Deo tu es nobis (Gen. XXIII, 6) .
PL 14, 1149Aそれゆえ、このような人に向かって、ヘトの子らから言われたのである。「汝は我々にとって、神による王である」(創世記23:6)。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 47.7.4
Tales ergo reges terrae, qui carni imperitarent, congregati sunt; ut in uno essent corde, et in uno spiritu, sicut legimus: Quia multitudo credentium habebat unam animam, et cor unum, et non erat in his aliqua separatio (Act. IV, 32) .
PL 14, 1149Aこうして、肉を治めるそのような地の王たちが集まった。心を一つにし、霊を一つにするためである。我々が読むとおりである。「信じる者の群れは、一つの魂と一つの心を持ち、彼らの間にはいかなる分裂もなかった」(使徒言行録4:32)。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 47.7.5
Ii sunt qui transierunt in unum non tam locum, quam in eumdem affectum atque propositum. Probato enim dicitur: Transi, recumbe (Luc. XVII, 7) .
PL 14, 1149A彼らは、一つの場所へというよりも、同じ情と同じ志へと越えて行った者たちである。試された者には、こう言われるからである。「越えて来て、席に着け」(ルカ17:7)。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 47.7.6
Neque enim mediocris virtutis est, ab improbis ad honesta, a terrenis ad aeterna transire, et carnalis vitae consuetudinem commutare, omnemque ejus abolere usum, novos mores assumere, totumque statum conversationis veteris detorquere.
PL 14, 1149A実際、不正なものから正しいものへ、地上のものから永遠のものへと越え、肉の生活の習慣を変え、その用いをことごとく廃し、新しい習いを身につけ、古い生き方の状態をすっかり転換することは、並の徳によることではない。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 47.7.7
Meritoque dicitur ei: Si transeas per aquam, tecum sum (Esai. XLIII, 2) . Cum transeunte est Deus, non cum desistente.
PL 14, 1149Bそして当然、その者にはこう言われる。「汝が水を越えて行くなら、私は汝とともにいる」(イザヤ43:2)。神は、越えて行く者とともにおり、立ち止まる者とともにはいない。