Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.86.1
Cavendum est ergo ne obdormiat peccatoribus; obdormire enim videtur iis, quibus non resurrexerit, et quos in finem repellit. Quis autem est qui repellitur; nisi qui peregrinatur a Domino, quia non peregrinatur a corpore?
PL 14, 1130Bそれゆえ、彼が罪人たちに対して眠ることのないように、用心せねばならない。彼は、自らが復活しなかった者たち、終わりまで退ける者たちに対して眠っているように見えるからである。では、退けられる者とは誰か。主から離れて旅する者のほかにない。体から離れて旅していない〔体の住まいにとどまっている〕からである。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.86.2
Quomodo enim possunt Deo placere qui in carne sunt? Et ideo non in carne simus, sed spiritu: adhaereamus Domino Jesu, qui se in octogesimo et octavo psalmo repulsum dicit pro nobis.
PL 14, 1130B肉にある者たちが、どうして神に喜ばれることができようか。それゆえ、我々は肉にではなく、霊にあろう。詩篇第八十八篇で我々のために退けられたと言う主イエスに、すがりつこう。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.86.3
Tu vero repulisti pro nihilo, Domine, distulisti Christum tuum, evertisti testamentum servi tui (Psal. LXXXVIII, 39 et 40) .
PL 14, 1130C「しかし汝は、無きものとして退け、主よ、汝のキリストを遠ざけ、汝の僕の契約を覆した」(詩篇88:39、40)。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.86.4
Itaque repulsus in nobis factus est in opprobrium vicinis suis; ille enim suscepit opprobrium crucis, ut nos gloriam suae resurrectionis indueret.
PL 14, 1130Cそれゆえ、退けられた彼は、我々の中で、隣人たちの嘲りとなった。彼は十字架の辱めを受けたが、それは我々に自らの復活の栄光を着せるためであった。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.86.5
Repulsus videtur, quasi mortuus; et perfusus confusione, quasi crucifixus: sed benedictus est in aeternum, qui maledictionem sustulit, benedictionis gratiam comparavit.
PL 14, 1130C退けられたように見え、死んだ者のように見える。恥辱を浴びせられ、十字架につけられた者のように見える。しかし、呪いを取り去り、祝福の恩寵を獲得した彼は、永遠にほめたたえられる。