Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 47.9.1
Et ideo non mediocri quatiebantur affectu; ita ut ex formidine tremor apprehenderet eos, considerantes illud quod scriptum est: Quia in locis impiorum ingemiscent justi (Prov. XXVIII, 28) .
PL 14, 1149Cそれゆえ彼らは並ならぬ情に揺さぶられ、恐れから震えが彼らを捕らえるほどであった。書かれていることを考えたからである。「不敬虔な者たちの場所では、義人たちがうめく」(箴言28:28)。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 47.9.2
Denique vide mihi Petrum amarissime flentem, quod ei error obrepserit; et virtutem suae mentis prolapsione corporeae fragilitatis inflexerit: meritoque a Christo supra esse reprehensum, quod ausus sit usurpare constantiam, nec obnoxiam considerare naturam.
PL 14, 1149C実に、見よ、ペトロが最も苦く泣いているのを。誤りが彼に忍び込み、体の脆さの転落によって自らの精神の徳をゆがめたからである。そして見よ、彼が先に、堅固さを僭称し、自らの本性が陥りやすいことを考えようとしなかったために、キリストから当然に咎められたのを。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 47.9.3
Et hic quidem per gratiam emendavit errorem; sed Judas mansit in crimine, perseveravit in gemitu. Justus erat cum apostolorum numero necteretur: sed quia supplantatus a diabolo est, in locis nunc deplorat et ingemit impiorum; quod de gratia sit relapsus ad poenam.
PL 14, 1149Dそして彼は恩寵によって誤りを正したが、ユダは罪の中にとどまり、うめきのうちに居続けた。使徒たちの数に連ねられていたときには義人であった。しかし悪魔に足をすくわれたので、今は不敬虔な者たちの場所で嘆き、うめいている。恩寵から刑罰へ落ちたからである。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 47.9.4
Ergo cadentibus hujusmodi viris, qualis fuit proditor Judas, vel Saul a Domino Deo suo accitus ad regnum, etiam fortes viri trepidabant.
PL 14, 1149Dそれゆえ、裏切り者ユダのような人々、あるいは主なる自らの神に王位へと召されたサウルのような人々が倒れるのを見て、強い者たちさえ震えていた。