Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 61.11.1
(Vers 4.) Et cum hoc diceret, levavit oculos suos, et vidit hinc persecutores, inde nequitias spiritales in unum convenire, et ait: Quousque irruitis in hominem, interficientes universos, hoc est: Quid delere genus festinatis humanum?
PL 14, 1171A(第4節)こう言いながら、彼は目を上げ、一方には迫害者たち、他方には霊的な悪が、一つに集まるのを見て、言った。「いつまで汝らは人に襲いかかり、ことごとくを殺そうとするのか」。すなわち、「なぜ諸君は人類を滅ぼそうと急ぐのか」ということである。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 61.11.2
Hominem nescitis me pro omnium redemptione venisse? Obtuli me pro cunctis, ut omnes mea oblatione protegerem.
PL 14, 1171A諸君は知らないのか。私が人として万人の贖いのために来たのだということを。私は万人のために自分を捧げた。万人を私の捧げ物によって守るためである。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 61.11.3
Hominem ergo aut pro humana omni accipimus multitudine: aut si de uno accipimus, de ipso dictum intelligimus: Irruitis, sed in hominem; quia supra Deum irruere non potestis; sicut habes alibi: Quid me quaeritis occidere hominem (Joan. VIII, 40) ?
PL 14, 1171Aそれゆえ、「人」を、人間のすべての群れのこととして受け取るか、あるいは一人のこととして受け取るなら、その一人について言われたものと解する。「汝らは襲いかかるが、それは人に対してである。神の上には襲いかかることができないからである」。あなたは別の箇所でも、「汝らはなぜ、人である私を殺そうとするのか」(ヨハネ8:40)と言うのを見いだす。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 61.11.4
Neque enim divinitas morti poterat esse subjecta, sed humana susceptio. Si ergo in me irruitis, et me vultis tenere; quid eos qui mecum sunt, vultis occidere? Satis est vobis habere quem quaeritis.
PL 14, 1171B死に服することができたのは神性ではなく、人として受けたものだからである。それゆえ、諸君が私に襲いかかり、私を捕らえようとするなら、なぜ私と共にいる者たちを殺そうとするのか。諸君は、求めている者を手に入れれば十分である。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 61.11.5
Neque quaero consortem passionis, qui ad salutem omnium adjutore non egeo. Non requiro legatum, nuntium non praemitto; sed ipse me nuntius obtuli non quaerentibus: me tradidi non comprehendentibus; ut liberarem eos qui mortis laqueis fuerant comprehensi.
PL 14, 1171B私は受難の仲間を求めない。万人の救いのために、私は助け手を必要としないからである。使者を求めず、先触れも遣わさない。私自身が使者となって、求めなかった者たちに自分を捧げ、捕らえなかった者たちに自分を引き渡した。死の罠に捕らえられていた者たちを解き放つためである。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 61.11.6
Irruitis igitur tamquam parieti inclinato et maceriae impulsae, ignari quia veni non ut inclinarem parietem, et maceriam impellerem; sed ut solverem.
PL 14, 1171Bそれゆえ諸君は、傾いた壁、押し倒された石垣に襲いかかるように襲いかかっているが、私が来たのは壁を傾けるためでも、石垣を押し倒すためでもなく、取り壊すためであることを知らない。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 61.11.7
Veni enim pax, ut faciam utraque unum; et medium parietem maceriae solvens, qui carnem et animam dividebat, ut unum sentire non possent: et ideo caro animae repugnabat, et subdita imperio ejus esse non poterat; quia objecti parietis obstaculo gubernaculis ejus parere non poterat.
PL 14, 1171C私は平和として来たからである。双方を一つにするためであり、肉と魂とを分けて、両者が一つに感じることができないようにしていた、石垣の中間の壁を取り壊すためである。そのために肉は魂に逆らい、魂の支配に服することができなかった。間に立てられた壁の妨げのために、魂の統べ治めに従うことができなかったからである。