Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 38.10.1
Justus ergo adversus insolentes sibi tacet, justus orat. Audi justum orantem: Pro eo ut me diligerent, detrahebant mihi: ego autem orabam (Psal. CVIII, 4) .
PL 14, 1043Dそれゆえ義人は、自分に対して無礼な者たちに対して黙し、義人は祈る。祈る義人の声を聞け。「私を愛するかわりに、彼らは私を中傷した。しかし私は祈っていた」(詩篇108:4)。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 38.10.2
Justus maledicentibus sibi benedicit; ut faciebant apostoli, sicut Paulus asserit dicens: Maledicimur, et benedicimus (I Cor. IV, 13) . Justus diligit inimicos suos.
PL 14, 1043D義人は自分を呪う者たちを祝福する。使徒たちがそうしていたように。パウロは断言して言う。「我々は呪われ、そして祝福する」(一コリント4:13)。義人は自分の敵を愛する。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 38.10.3
Vide quemadmodum paulatim per gradus singulos ascendere docetur ad incrementa virtutum, dicente Domino: Diligite inimicos vestros (Matth. V, 44) .
PL 14, 1043D見よ、主が「汝らの敵を愛せ」(マタイ5:44)と言うとき、徳の増し加わりへと、少しずつ、一段一段登るよう教えられているさまを。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 38.10.4
Justus orat pro calumniantibus; quia et hoc praecepit Dominus adjungens: Benefacite iis qui oderunt vos, orate pro calumniantibus et persequentibus vos (Ibid.) . Ipse est per omnia justus, qui haec custodit et servat.
PL 14, 1044A義人は、中傷する者たちのために祈る。これも主が命じたからである。主はこう付け加えた。「汝らを憎む者に善を行え、汝らを中傷し迫害する者のために祈れ」(マタイ5:44)。これらを守り保つ者こそ、あらゆる点で義人である。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 38.10.5
Primum, quia tacet, et non respondet inimicis; deinde quia orat, hoc est, non est otiosus affectu. Et qui orat, bona orat, non ea quae cuique possint suo inimico nocere. Plus est ergo orare, quam tacere. Justus maledicentibus sibi benedicit.
PL 14, 1044A第一に、黙して、敵に答えないからである。第二に、祈るからである。すなわち、心情において怠けていない。そして祈る者は、善いことを祈るのであって、誰かが自分の敵を害しうるようなことを祈るのではない。それゆえ、祈ることは黙することより多い。義人は自分を呪う者たちを祝福する。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 38.10.6
Plus est et hoc quam orare pro se; securus enim sui benedicit ei, quem non timet, aut etiam ei quem ante metuebat. Justus diligit inimicum. Plus est diligere, quam benedicere; quia major est mentis dilectio, quam sermonis gratia.
PL 14, 1044Aこれもまた、自分のために祈ることより多い。実際、自分について安心している者は、恐れない相手、あるいは以前は恐れていた相手をも祝福する。義人は敵を愛する。愛することは祝福することより多い。心の愛は、言葉の好意よりも大きいからである。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 38.10.7
Justus benefacit ei cujus odiis appetitus est. Justus orat pro calumniantibus. Bona charitas, et pietas bona: utrumque Dei, et utrumque est Deus; quia charitas est Deus, ut dixit Joannes in epistola (I Joan. IV, 16) .
PL 14, 1044A義人は、自分が憎しみを向けられている相手に善を行う。義人は、中傷する者たちのために祈る。善い愛と善い敬愛。そのどちらも神のものであり、どちらも神である。ヨハネが手紙で言ったように、愛は神だからである(一ヨハネ4:16)。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 38.10.8
Ideo utrumque conjunctum est: Diligite inimicos vestros . . . . et orate pro calumniantibus et persequentibus vos.
PL 14, 1044Bそれゆえ、両者は結び合わされている。「汝らの敵を愛せ……そして汝らを中傷し迫害する者のために祈れ」。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 38.10.9
Plenitudo Legis est charitas: sed etiam haec Evangelii plenitudo pro calumniantibus et persequentibus nos jubet orare, ut peccatis eorum veniam postulemus; sicut divino judicio Job sanctus electus est, cujus oratio regum illorum calumniantium justo aboleret offensam (Job XLII, 8).
PL 14, 1044B「律法の完成は愛である」。しかし、福音のこの完成もまた、我々を中傷し迫害する者のために祈り、彼らの罪の赦しを求めるよう命じる。聖なるヨブが神の裁きによって選ばれたのも、その祈りが、あの中傷していた王たち〔ヨブの友人たちのことか〕の過失を正しく消し去るためであった(ヨブ記42:8)。