ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 14 › Enarrationes in XII Psalmos Davidicos

In Psalmum XLIII, Caput LXXI 詩篇43篇講解 第LXXI章

Ambrose of Milan · Enarrationes in XII Psalmos Davidicos · PL 14, 1123C · 6 sectiones

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.71.1

1

(Vers. 18, 19, 20.) Et ideo bene sibi conscii dicunt: Haec omnia venerunt super nos, et obliti non sumus te, et inique non egimus in testamento tuo. Et non recessit retro cor nostrum: et declinasti semitas nostras de via tua.

PL 14, 1123C

(第18、19、20節)それゆえ、良心にやましいところのない者たちは言う。「これらすべてが我々の上に臨んだが、我々は汝を忘れず、汝の契約において不法を行わなかった。我々の心は後ろに退かず、汝は我々の小道を汝の道からそらした。」

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.71.2

2

Videtur versiculus ultimus non concordare superioribus. Nam quomodo declinarunt ii, quibus divinitatis nulla obrepsit oblivio, nec alicujus iniquitatis conscientia, nec ulla desidia?

PL 14, 1123D

最後の小節は、前のものと調和しないように見える。神性を忘れることも、いかなる不法の意識も、いかなる怠りもひそかに忍び込まなかった者たちが、どうしてそれたのか。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.71.3

3

Sed si consideres quia justus vix salvus fit, intelligis profecto et ipsius nonnumquam titubare vestigia, et auctorem declinationis eorum Deum videri; quia ipse quoque patitur justos saepe tentari, quo magis probentur tentationibus eruditi.

PL 14, 1123D

しかし、義人はかろうじて救われると考えるなら、その足取りもときに揺らぐこと、そして彼らがそれる原因は神であると見えることを、あなたは理解する。神自身が、義人がしばしば試みられるのを許すからであり、それは、彼らが試みによって鍛えられ、いっそう確かめられるためである。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.71.4

4

Quis est autem tam fortis, ut nequaquam in tentatione moveatur; nisi Dominus adjutor ei assistat? Denique conturbatus est et ipse propheta David: quia dixit in sua abundantia: Non movebor in aeternum (Ps. XXIX, 7) .

PL 14, 1124A

だが、主が助け手としてそばに立たないのに、試みのうちにまったく動揺しないほど強い者が誰であろう。実際、預言者ダビデ自身も動揺した。彼は自分の豊かさのうちに、「私は永遠に動かされない」(詩篇29:7)と言ったからである。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.71.5

5

Aut quis est ille quem locus afflictationis, et terrae corruptela non moveat; cum divina sententia neminem exceperit, qui sit ab exercitio et a fatigatione terrae hujus immunis, cui dictum est: Maledicta terra in omnibus operibus tuis . . . spinas, inquit, et tribulos germinabit (Gen. III, 7, 18) .

PL 14, 1124A

あるいは、苦難の場や地の腐敗に動かされない者が誰であろう。神の宣告は、この地の労苦と疲労を免れる者を一人も除外しなかった。その人に言われた。「地は汝のすべての行いにおいて呪われる……それは、と彼は言う、茨とアザミを生えさせる」(創世記3:7、18〔底本は 3:7。3:17 の誤植か〕)。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.71.6

6

Denique ipse Paulus Dominicae vas electionis, a maledictione veteris sententiae absolutus Domini Jesu passione, tamen captivum se duci in legem peccati vehementissime deploravit, nec quemquam nisi Christum a quo liberaretur invenit: cum eum lex sui corporis et umbra mortis urgeret.

PL 14, 1124A

実に、主の選びの器であるパウロ自身も、主イエスの受難によって古い宣告の呪いから解かれていたが、それでも罪の法に捕らわれて引かれてゆくことを痛切に嘆き、解放してくれる者としてキリストのほかに誰も見いださなかった。自分の体の法と死の陰が彼を圧迫していたときである。