Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.51.1
(Vers. 24.) Denique etiam justus cadit interdum; sed si justus est, cum acciderit, non conturbabitur. Quod conditionis est, cadit; quod justitiae, resurgit: quoniam justum Deus non derelinquit, sed confirmat manum ejus. Qua ratione non pedem, sed manum dixit?
PL 14, 991C(第24節)実際、義人でさえ時に倒れる。しかし義人であるなら、倒れても動転しない。人の条件に属することとしては倒れ、正義に属することとしては起き上がる。神は義人を見捨てず、その手を堅くするからである。どのような理由で、足でなく手と言ったのか。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.51.2
Nisi forte ea, quoniam qui cadit, non magis pede labitur, sed infirmus lubrico saepe decipitur, vel offendit in petra; hic autem justi casum intellige, id est, fortioris.
PL 14, 991Cおそらく、倒れる者は足で滑るというより、弱い者がしばしば滑りやすい所に欺かれ、あるいは岩につまずくからであろう〔non magis pede labitur, sed … の理由づけが取りにくい。このように取った〕。しかしここでは、義人、すなわちより強い者の転倒と解せよ。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.51.3
Denique de populo qui luctatur, si genu fixerit, vel pede lapsus fuerit, pro victo habetur; athleta qui luctandi peritiam habet, et ad coronam luctatur, etiam volens genu figit, ut vincat; et si lapsus fuerit, non excluditur; et si ab eo qui superior sit, prematur, manibus tamen se sustinens, jure decertat; nec aufertur bravium, nisi fuerit fusus in ventrem, aut distentus vinculo lacertorum.
PL 14, 991C実際、格闘する一般の者たち〔populus。熟達した競技者(athleta)に対して言う〕については、膝をつくか、足を滑らせれば、負けとみなされる。格闘の技に熟達し、冠のために戦う競技者は、勝つために自ら膝をつくことさえあり、また滑っても排除されず、優勢な者に押さえ込まれても、手で身を支えているかぎり、正当に戦い続ける。腹ばいに投げ出されるか、腕の縛めで引き伸ばされるのでなければ、賞は奪われない。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.51.4
Inde oriuntur crebra certamina; quia multa et incognita plerisque sunt genera ruinarum. Nam casus eorum proprie appellantur ruina, Graece enim πτώματα nuncupantur.
PL 14, 991Dここから頻繁に闘争が起こる。倒れ方の種類が多く、多くの人に知られていないからである。実際、彼らの転倒は固有には「崩落」と呼ばれ、ギリシア語では「プトーマタ」〔ギリシア語。「倒れること」の意〕と呼ばれる。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.51.5
Ergo quum stringitur et urgetur, saepe se volvit, et fit supra qui inferior habebatur, superioremque dum surgit, elidit: quod videtur Scriptura significare, cum dicit: Universum stratum versasti in infirmitate ejus (Psal. XL, 4) .
PL 14, 992Aそこで、締め上げられ押しつけられると、しばしば身を転がし、下にいたと思われた者が上になり、起き上がりながら上の者を叩きつける。聖書がこう言うとき、そのことを示していると見える。「汝は、彼の弱さのうちに、その寝床をすべて返した」(詩篇40:4)。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.51.6
Itaque de eo dicitur: Cum ceciderit bonus athleta, non turbabitur; plerique enim volunt teneri, quo maturius vincant, qui de arte praesumunt.
PL 14, 992Aだから彼について言われる。「善い競技者は、倒れても動転しない」。技に自信のある者の多くは、より早く勝つために、組み付かれることを望むからである。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.51.7
Sed etiamsi assignatus, ut ipso verbo utar, et primo et secundo fuerit, non excluditur; licet ei interdum reparare luctamen, et vincere saepe contingit, et cedere eum qui secunda contentione superavit.
PL 14, 992Aしかし、その語そのものを使えば、一度目も二度目も〔負けを〕言い渡された〔assignatus。格闘の言葉らしく、意味が定かでない。負けを言い渡されたと解した〕としても、排除されない。彼が再び組み直すことは許され、勝つことも往々にして起こり、二度目の争いで勝った者のほうが屈することもある。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.51.8
Ita ergo etiam justus etsi offendiculum incurrerit et ceciderit, non relinquat tamen studium devotionis et fidei, sobrietatem teneat, poenitentiam gerat, saepe se reparet.
PL 14, 992Aこうして義人もまた、つまずきに出会って倒れたとしても、献身と信仰への熱意を捨ててはならず、節度を保ち、悔い改めをなし、しばしば自らを立て直すべきである。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.51.9
Ideo interrogat Petrus: Si peccaverit in me frater meus, quoties remittam ei; usque septies (Matth. XVIII, 21 et 22) ? Et respondit Dominus: Non solum septies, sed etiam septuagies septies.
PL 14, 992Bだからペトロは問う。「もし兄弟が私に対して罪を犯したら、何度彼を赦そうか。七度までか」(マタイ18:21、22)。主は答えた。「七度だけではなく、七十倍の七度まで」。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.51.10
Ut scias autem quia athletae sumus et impellimur, et alii ruunt, et plerique eliduntur, audi dicentem: Suffulsit Dominus omnes qui ruunt, et corrigit omnes elisos (Psal. CXLIV, 14) .
PL 14, 992Bあなたが知るために言うが、我々は競技者であり、押され、ある者は崩れ落ち、多くは叩きつけられる。彼が言うのを聞け。「主は崩れ落ちるすべての者を支え、叩きつけられたすべての者を起こす」(詩篇144:14)。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.51.11
Unde et ipse de se dicit David, vel ille qui locutus est in Propheta: Impulsus subversus sum ut caderem; et Dominus suscepit me (Psal. CXVII, 13) ; Jesus enim non cecidit, sed impulsus est. Etenim cum ipse convertat elisos, quomodo ipse potuit elidi?
PL 14, 992Bダビデ自身、あるいは預言者の中で語ったあの人も、自分についてこう言う。「私は押されて、倒れるほどに突き崩された。しかし主が私を受け止めた」(詩篇117:13)。イエスは倒れず、押されたのである。叩きつけられた者を立ち返らせる者自身が、どうして叩きつけられえたであろうか。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.51.12
Justum autem, cum ceciderit, posse resurgere testatur Scriptura, quae dicit: Numquid qui cadit, non adjiciet ut resurgat; aut qui aversus fuerit, non revertetur? Vae iis qui avertuntur aversione impudenti, dicit Dominus (Jerem. VIII, 4 et 5) .
PL 14, 992B義人が倒れても起き上がりうることは、聖書が証しする。「倒れる者は、さらに起き上がることをしないだろうか。背を向けた者は、立ち返らないだろうか。恥知らずな背向によって背を向ける者たちに災いあれ、と主は言う」(エレミヤ8:4、5)。