ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 14 › Enarrationes in XII Psalmos Davidicos

In Psalmum XXXVIII, Caput XXVII 詩篇38篇講解 第XXVII章

Ambrose of Milan · Enarrationes in XII Psalmos Davidicos · PL 14, 1052B · 7 sectiones

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 38.27.1

1

Vide ne eo deferas imaginem terrestris, ubi lux coelestium est. Hic si quis tyranni imagines habeat, qui jam victus interiit, jure damnatur. Quomodo tu hostis et adversarii imaginem in civitatem veri imperatoris inducis; nisi ut ipse te damnes?

PL 14, 1052B

地上の者の像を、天上の者たちの光があるところにまで持ち込まないよう気をつけよ。ここで、すでに敗れて滅んだ僭主の像を持つ者がいれば、正当に断罪される。まして、あなたが敵であり敵対者である者の像を、真の皇帝の都に持ち込むなら、自分で自分を断罪するためでなくて何であろうか。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 38.27.2

2

Et si volueris imaginem terrestris inferre, contradicet tibi princeps istius mundi, et dicet: Mea est imago haec; et quae offers, mea sunt.

PL 14, 1052B

もしあなたが地上の者の像を持ち込もうとするなら、この世の支配者があなたに異議を唱え、こう言うであろう。「この像は私のものだ。あなたが差し出すものも私のものだ」。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 38.27.3

3

Quid facies deprehensus, cum tibi dixerit: Mea est avaritia, mea est ambitio, meae divitiae, quarum imaginem in te recognosco? Ipse est enim adversarius et defensor.

PL 14, 1052B

捕らえられたとき、あなたはどうするのか。その者が「貪欲は私のものだ、野心は私のものだ、富は私のものだ。私はその像をあなたの中に認める」と言ったなら。実に、その者は訴える者であり、また弁護する者でもある。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 38.27.4

4

Quod si fueris qualis Jacob, dices Labae qui se transfigurat in angelum lucis: Recognosce si quid tuorum in me invenis (Gen. XXXI, 32) . Tunc ille requiret, et non inveniens confutatus abscedet; quia abscondisti atque oblitterasti omnia simulacra vitiorum.

PL 14, 1052B

もしあなたがヤコブのような者であるなら、光の天使に姿を変えるラバンにこう言うであろう。「汝のものが何か私のところに見つかるか、確かめよ」(創世記31:32)。そのとき彼は探し、見つけられずに論破されて立ち去る。あなたが、悪徳のすべての像を隠し、消し去ったからである。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 38.27.5

5

Beatus qui potest dicere: Veniet hujus mundi princeps, et in me suum inveniet nihil (Joan. XIV, 3) . Quae sua sunt enim quaerit ille, non illa quae Christi.

PL 14, 1052C

「この世の支配者が来るが、私のうちに自分のものを何も見いだすことはない」(ヨハネ14:3)〔底本の番号のまま。引かれた句はヨハネ14:30にある〕。こう言えるのは幸いな者である。その者〔支配者〕が求めるのは自分のものであって、キリストのものではないからである。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 38.27.6

6

Si ergo quae sunt Christi sequeris, noli quas non habebas affectare divitias, augere quas habebas; et divitem te sibi sentiat pauper. Induc in domum tuam inopem, frange panem esurienti, et nudum operi; ut tibi thesaurus condatur in coelo, qui tecum transeat.

PL 14, 1052C

それゆえ、あなたがキリストのものに従うのなら、持っていなかった富を得ようとするな。持っていた富を増やそうとするな。貧しい者があなたを自分にとって富める者と感じるようにせよ。乏しい者をあなたの家に迎え入れよ。飢えた者にパンを裂き、裸の者に衣を着せよ。そうすれば、あなたとともに移っていく宝が、あなたのために天に蓄えられる。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 38.27.7

7

Pauper Christus est factus, cum dives esset, ut nos sua inopia divites faceret. Noli ergo propter divitias vane conturbari, excitari de somno, cogitare quemadmodum pecuniam tuam serves, opes tuas augeas, de nocte procedere, excubare ad judicis domum; ut aliena diripias, litem moveas pauperi, verearis exactorem tributi: vana est ista conturbatio.

PL 14, 1052C

キリストは、富める者であったのに貧しくなった。自らの貧しさによって我々を富める者とするためである。それゆえ、富のために空しく心を乱されるな。眠りから起こされるな。どうすれば自分の金を守り、財産を増やせるかと思い巡らすな。夜に出歩き、裁判官の家の前で見張るな。他人のものを奪い取るためであり、貧しい者に訴訟を起こすためであり、税の取り立て人を恐れるためである。そのような心の乱れは空しい。