Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 47.20.1
Exsultent, inquit, animae confitentes tibi. Ipsae sunt filiae Judaeae illius in qua notus est Deus. Nam ista Judaea quae in carne est vel littera, non agnovit Dominum. Nam si agnovisset, etiam recepisset.
PL 14, 1153D「汝に告白する魂たちは歓喜せよ」と彼は言う。これらは、神が知られているあのユダヤの娘たちである。肉による、あるいは文字によるあのユダヤは、主を認めなかったからである。もし認めていたなら、受け入れもしたであろう。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 47.20.2
Sed non agnovit, quem non recepit, et judicia ejus refugit: quibus eos non ex patre Abraham, sed ex diaboli semine manare memorabat; quoniam omne peccatum semen inimici est. Confessionis autem filiae peccatum non faciunt, sed obumbrant.
PL 14, 1153Dしかし、受け入れなかった者を、それは認めなかったのであり、その裁きを避けた。その裁きにおいて、彼は、彼らが父アブラハムからではなく悪魔の種から出ていると語っていた。あらゆる罪は敵の種だからである。しかし告白の娘たちは、罪を行わず、罪を覆う。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 47.20.3
Et ideo beati quorum tecta sunt peccata. Meritoque exsultabunt filiae confessionis propter judicia Domini, cum cognoverint judicia ejus et vias ejus, quae in hoc saeculo inscrutabilia et investigabilia sunt hominibus: et cum facie ad faciem spectare coeperint veritatem, tunc illa quae nunc videntur inscrutabilia, comprehendent, et eorum cognitione gaudebunt.
PL 14, 1153Dそれゆえ、「罪を覆われた者たちは幸いである」。そして当然、告白の娘たちは主の裁きのゆえに歓喜する。彼女らが主の裁きと道を知るとき、である。それらはこの世では、人間にとって究めがたく、探りがたい。そして顔と顔を合わせて真理を見始めるとき、今は究めがたいと見えるものを把握し、それを知ることを喜ぶ。