ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 14 › Enarrationes in XII Psalmos Davidicos

In Psalmum XXXVIII, Caput XVII 詩篇38篇講解 第XVII章

Ambrose of Milan · Enarrationes in XII Psalmos Davidicos · PL 14, 1047C · 7 sectiones

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 38.17.1

1

Unde et addidit notum sibi fieri numerum dierum qui est, ut sciat quid desit sibi. Ad perfectionem utique quid desit, non ad istius corporis vitam de quo propheta David cupiebat absolvi dicens: Heu me! quia incolatus meus prolongatus est, et habitavi cum habitantibus Cedar (Psal. CXIX, 5) .

PL 14, 1047C

それゆえ彼は、自分の日々の数がどれほどであるかを知らされるように、また自分に何が欠けているかを知るようにと付け加えた。欠けているものとは、もちろん完全さに関してであって、この体の生命に関してではない。預言者ダビデは、そこから解き放たれることを望んで言っていた。「ああ、私は不幸だ。私の寄留は長引き、私はケダルの住民と共に住んだ」(詩篇119:5)。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 38.17.2

2

Denique dierum numerum cognoscere volebat, non etiam noctium. Hic enim dies et noctes sunt: ibi vero dies soli, ibi lumen perpetuum atque diuturnum. Et ideo addidit: Qui est, inquit, non qui transeat.

PL 14, 1047C

実際、彼が知りたがったのは日々の数であって、夜の数ではない。ここには日と夜があるが、かしこには日だけがあり、かしこには永続して長く続く光がある。だから彼は付け加えた。「どれほどであるか」と言い、「過ぎ去るもの」とは言わない。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 38.17.3

3

Coelum enim et terra praeteribunt, fides autem permanet, et dies Christi; quia heri et hodie ipse est, et in saecula. Quem autem numerum quaerat, accipe. In domo, inquit, Patris mei mansiones multae sunt (Joan. XIV, 2) .

PL 14, 1047C

天と地は過ぎ去るが、信仰は残り、キリストの日も残る。彼は昨日も今日も、また世々にわたって同じだからである。彼がどのような数を求めているのかを、受け取れ。彼は言う。「私の父の家には、住まいが多くある」(ヨハネ14:2)。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 38.17.4

4

Dat ergo unicuique locum Dominus Jesus, hoc est, aptam pro uniuscujusque meritis mansionem. Unusquisque enim in suo ordine. Praecessit ergo, ut pararet in se credentibus locum.

PL 14, 1047D

それゆえ主イエスは、各人に場所を与える。すなわち、各人の功績に応じた適切な住まいを与える。各人はそれぞれ自分の順序にあるからである。それゆえ彼は、自らを信じる者たちのために場所を備えるべく、先に行った。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 38.17.5

5

Unde etiam et dixit: Si abiero, et paravero vobis locum, iterum venio ad vos, et accersam vos ad meipsum; ut ubi ego sum, et vos sitis: et quo vado scitis, et viam scitis (Ibid., 3 et 4) . Est ergo via per quam resurgens Christus ascendit.

PL 14, 1048A

だから彼は言った。「私が行って、汝らのために場所を備えたなら、再び汝らのもとに来て、汝らを私自身のもとへ迎える。私のいるところに汝らもいるためである。そして私の行く所を汝らは知っており、その道を汝らは知っている」(ヨハネ14:3、4)。それゆえ、復活したキリストが登った道がある。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 38.17.6

6

Et ille quidem ascendit super omnes coelos ad Dei sedem: homines autem a primo coelo ad secundum, et deinceps a secundo ad tertium, et ab illo per distinctiones fere ad septimum coelum, atque in ipsam apsidem et summitatem coelorum qui merentur, ascendunt.

PL 14, 1048A

そして彼は、すべての天の上に、神の座にまで登った。しかし人間は、功績にふさわしい者たちが、第一の天から第二の天へ、さらに第二から第三へ、そこから区分を経てほぼ第七の天へ、そして天々の円天井そのもの、その頂へと登る。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 38.17.7

7

Si ergo numerus viarum est, et numerus mansionum; utique numerus dierum est, per quos ad coeli altitudinem pervenitur.

PL 14, 1048A

それゆえ、道の数があり、住まいの数があるなら、当然、それらを通って天の高みに至る日々の数もある。