Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 1.27.1
Nunc consideremus quid sit: Et in cathedra pestilentiae non sedit. Et quidem praemisimus, quod non simplex consessus in hujusmodi quod in usu est solio, reprehendatur. Quid enim invidiae haberet ad culpam?
PL 14, 934B今度は、「疫病の座に座らなかった」とは何かを考えよう。我々はすでに、慣例となっているこの種の座にただ並んで座ることが、非難されるのではないと前置きした。実際、それに、咎とされるどんな非難があろうか。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 1.27.2
Sed cum oculi Domini semper super fideles terrae sint; tamquam sub conspectu imperatoris locati, et veluti in ministerio quodam positi, stare debemus. Miles in procinctu stat, non sedet; miles in armis non se reflectit, sed excitat atque erigit.
PL 14, 934Bしかし、主の目は常に地の忠実な者たちの上にあるのだから、我々は将軍の目の前に置かれた者のように、またいわば務めに就いた者のように、立っていなければならない。兵士は出撃の備えのうちに立つのであって、座らない。武具を着けた兵士は身をもたせかけず、身を奮い立たせ、まっすぐに立つ。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 1.27.3
Ideoque militibus Christi dicitur: Ecce nunc benedicite Dominum omnes servi Domini, qui statis in domo Domini (Psal. CXXXIII, 1) . At contra iniquitas in talento plumbeo sedet, eo quod fixa in peccato, se ab eo separare non possit.
PL 14, 934Cそれゆえ、キリストの兵士たちにはこう言われる。「見よ、今、主を祝え、主のしもべたちよ、主の家に立つ者たちよ」(詩篇133:1)。これに対して不法は、鉛の一タラントの中に座る。罪に固着しているため、それから自分を切り離すことができないからである。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 1.27.4
Etenim inveterati in errore, et studiose flagitiis inhaerentes, sedere dicuntur, qui nolunt assurgere, nec audire dicentem: Surgite postquam sederitis (Psal. CXXVI, 2) .
PL 14, 934C実際、誤りに古くなり、熱心に恥ずべき行いにしがみつく者たちは、座っていると言われる。彼らは立ち上がろうとせず、「座ってのちに、立ち上がれ」と言う声を聞こうとしない(詩篇126:2)。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 1.27.5
Denique hic ipse Propheta alibi ait: Sederunt principes, et adversum me detrahebant (Psal. CXVIII, 23) .
PL 14, 934Cさらに、この同じ預言者が別の箇所で言う。「首長たちは座り、私に逆らって悪口を言った」(詩篇118:23)。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 1.27.6
An ignoramus quod tantam vim habeat inveterata consuetudo peccandi, ut excludat naturam, quae cum sit medicabilis ad salutem, tamen corroboratis tempore passionibus immedicabilis invenitur?
PL 14, 934C罪を犯す古くなった習慣が、本性を締め出すほど大きな力を持っていることを、我々は知らないだろうか。本性は、救いのために癒されうるのに、情念が時とともに強められると、癒しえないものと見いだされるのである。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 1.27.7
Non ergo permaneamus in vitiis; sed unusquisque etiamsi fuit, exsiliat a culpa, sicut scriptum est (Prov. V, 3) de muliere meretrice. Ne intendas in eam oculum tuum, sed exsili, ne moreris; exsili antequam te anni juventutis inveniant.
PL 14, 934Dそれゆえ、悪徳の中に留まり続けてはならない。むしろ一人ひとり、たとえそこにいたとしても、咎から跳び出すがよい。娼婦について書かれているとおりである(箴言5:3)。彼女に目を向けるな、跳び出して、ぐずぐずするな。若い年月があなたを見いだす前に跳び出せ。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 1.27.8
Sed, quod gravius est, plerique luxuriam corporis nec albenti erubuere canitie, et usque ad senectutis aetatem vitam produxere maculosam. Intimis enim concepta visceribus lues culpae, processu temporis coacervatur.
PL 14, 935Aしかも、より重いことには、多くの者は、体の放縦を、白くなった白髪の下でも恥じず、老年に至るまで、汚れた生涯を引き延ばした。実際、咎の疫は、深い内臓の奥に宿り、時が進むにつれて積み重なるからである。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 1.27.9
Cave igitur ab impiorum consiliis, non penetrent hujusmodi consilia mentem tuam; ne dicatur de te: Alligavit quis ignem in sinu, vestimenta autem non comburet (Prov. VI, 2) ?
PL 14, 935Aそれゆえ、不敬虔な者たちのはかりごとを警戒せよ。この種のはかりごとがあなたの心に入り込まないように。あなたについて、こう言われないように。「誰が火を懐に結びつけて、衣を焼かずにいられようか」(箴言6:2)〔ミーニュの引照は箴言6:2。箴言6:27 に当たる〕。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 1.27.10
Etenim qui semel in sinu mentis flagitii flammam ferventis adoleverit, cito corporis sui vestimenta comburet.
PL 14, 935A実際、恥ずべき行いの燃える炎を、一度心の懐で育てた者は、すぐに自分の体の衣を焼くことになる。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 1.27.11
Et ut in stipulam ignis exsiliens, inhaeret ac permanet, donec omne quod corripuit, absumat: ita vel exigua scintilla peccati, si quo vitiorum fomite fuerit excitata, incendium grande excitat. Noli ergo stare in peccato.
PL 14, 935A火は藁に飛び移ると、そこにまとわりつき、取りついたすべてを焼き尽くすまで燃え続ける。そのように、罪のわずかな火花でさえ、どこかの悪徳の火口によってかき立てられれば、大火を引き起こす。それゆえ、罪の中に立つな。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 1.27.12
Postremo posuisti vestigium supra voraginem culpae, cito aufer pedem; ne supra plantam tibi ascendat pollutio, et lapsu faciliore deceptus, supra lutum resideas.
PL 14, 935Aあなたはすでに、咎の深淵の上に足を置いた。すぐに足を引き上げよ。汚れが足の裏まで昇ってこないように、また、いっそう容易な転落に欺かれて、泥の上に座り込むことのないように。