Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 38.31.1
(Vers. 10.) Denique ex his quae sequuntur, manifestatur hic sensus; quia subjecit: Obmutui, et non aperui os meum; quoniam tu fecisti me; hoc est, dedisti me in opprobrium insipienti, ideo obmutui, et non aperui os meum, ne peccata majora contraherem.
PL 14, 1053C(第10節)実際、続く言葉から、この意味は明らかになる。彼がこう付け加えたからである。「私は黙し、口を開かなかった。汝が私を造ったからである」。すなわち、汝が私を愚か者への恥辱として与えたので、私は黙し、口を開かなかった。より大きな罪を招かないためである。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 38.31.2
Agnovi voluntatem tuam, ut ad tempus erubescerem, et postea salvus fierem veniam postulando. Prodest ergo interdum et opprobrium.
PL 14, 1053C「私は汝の意志を知った。しばらくの間は恥じ、のちに赦しを求めて救われるようにという意志を」。それゆえ、恥辱もときには益となる。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 38.31.3
Siquidem etiam ipse prodest carnis interitus; ut testificatur Apostolus dicens: Tradidi eum in interitum carnis; ut spiritus salvus sit in die Domini nostri Jesu Christi. (I Cor. V, 5) .
PL 14, 1053C実際、肉の滅びそのものも益となる。使徒が証言して言うとおりである。「私は彼を、肉の滅びに引き渡した。我々の主イエス・キリストの日に霊が救われるためである」(一コリント5:5)。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 38.31.4
Opprobrium quoque prodesse David ipse testatus est dicens ad Abessam: Sine, maledicat mihi Jeminaeus; quoniam dixit illi Dominus; ut videat humilitatem meam, et retribuat mihi Dominus bona pro maledicto hoc. (II Reg. XVI, 11 et 12) .
PL 14, 1053D恥辱が益となることは、ダビデ自身も、アビシャイ〔底本は Abessam。七十人訳の形 Abessa による〕に向かってこう言って証言した。「放っておけ。ベニヤミン人〔底本は Jeminaeus。「イェミニの子」すなわちベニヤミン人シムイを指す〕に私を呪わせよ。主が彼に言ったからである。主が私の卑しさを見て、この呪いの代わりに私に善いものを報いるためである」(サムエル記下16:11、12)。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 38.31.5
Et revera vidit opprobrium ejus Dominus, quod flens ibat et excalceatus, operto capite; et amovit ejus opprobrium.
PL 14, 1053D実際、主は彼の恥辱を見た。彼が泣きながら、履物もはかず、頭を覆って行ったことである。そして主は彼の恥辱を取り去った。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 38.31.6
Liquet igitur quia cum datus in opprobrium David fugerit, et humiliatus sit, et nudis pedibus Domino satisfecerit, et lapides jacientem non repercusserit, et in maledicentem non permiserit vindicari, et post haec regno suo integro restitutus sit; quia et opprobrium a Domino sit, et prosit magis sustinere opprobrium, quam refellere.
PL 14, 1053Dそれゆえ明らかである。ダビデは恥辱に引き渡されて逃れ、卑しめられ、裸足で主に償いをし、石を投げる者に打ち返さず、呪う者に復讐することを許さなかった。そして、そののち、損なわれない自らの王国に回復された。ゆえに、恥辱は主から来るものであり、恥辱を退けるよりも耐えるほうがいっそう益になる。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 38.31.7
Denique victoria post secuta est. Ergo opprobrium prodest. Sed quid est quod addidit: Quoniam tu fecisti me?
PL 14, 1054Aついに、勝利がのちに続いた。それゆえ、恥辱は益となる。だが、彼が付け加えた「汝が私を造ったからである」とは何か。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 38.31.8
Nonne ideo obmutuisse se dicit, et non aperuisse os suum: quia agnovit Domini voluntatem: propterea patienter se pertulisse, ut satisfieret Domino per opprobrium pro peccato?
PL 14, 1054A彼が、黙して口を開かなかったと言うのは、主の意志を知ったからではないか。罪のゆえの恥辱によって主に償いがなされるよう、そのために忍耐して耐えたのだと〔言っているのではないか〕。