ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 14 › Enarrationes in XII Psalmos Davidicos

In Psalmum XL, Caput XXXVII 詩篇40篇講解 第XXXVII章

Ambrose of Milan · Enarrationes in XII Psalmos Davidicos · PL 14, 1085A · 7 sectiones

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 40.37.1

1

Indicium quoque est libri finiti: Fiat, fiat. Nam in quinque libros divisum videtur esse psalterium. Primus liber hoc psalmo finitur, hoc est, quadragesimo.

PL 14, 1085A

「そうあれ、そうあれ」は、書が終わったことの徴でもある。詩篇は五つの書に分けられていると見えるからである。第一の書は、この詩篇、すなわち第四十篇で終わる。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 40.37.2

2

Et pulchre usque ad passionem Salvatoris quadragesimus psalmus est comprehensus, qui finem libro daret, quoniam passio Domini finis est quadragesimae: ut secundus liber a mysteriis renovationis inciperet, qui liber, utpote quadragesimae, perfectiora sacramenta complectitur.

PL 14, 1085A

そして、救い主の受難に至るまで、第四十の詩篇が含まれていることは見事である。この詩篇が書に終わりを与えるのは、主の受難が四旬節の終わりだからである。第二の書が、新しくされることの奥義から始まるためであり、この書は、四旬節に連なるものとして、より完全な秘跡を含んでいる〔quadragesimae の係りは定かでない。四十(四旬節)に続く書として、と取った〕。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 40.37.3

3

Nam et baptismatis praenuntiat sacramenta, cum dicit: Sicut cervus desiderat ad fontes aquarum (Psal. XLI, 2) : et requiem sanctorum qui ad tabernaculum coeleste pervenerint: et Spiritus sancti descensionem, quando effusa est gratia spiritalis in quadam voce coelestium cataractarum: quia virtute magna Spiritus ferebatur, ut legimus in Actibus apostolorum (Act. II, 2) : et ingressum renovati hominis ad altare: et Salvatoris ascensum: et sanctificationem propositi virginalis.

PL 14, 1085A

実に、〔第二の書は〕洗礼の秘跡をも予告している。「シカが水の泉を慕うように」(詩篇41:2)と言うときである。また、天の幕屋に至った聖なる者たちの安息を、また聖なる霊の降下を、すなわち、天の水門の声のようなもののうちに、霊の恩寵が注がれたときを。霊が大いなる力で運ばれていたからである。使徒言行録で我々が読むとおりである(使徒言行録2:2)。また、新しくされた人の祭壇への入場を、救い主の昇天を、処女の志の聖化を〔予告している〕。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 40.37.4

4

Qui liber finitur in psalmo septuagesimo primo, quo regnum Christi pacificum toto orbe diffusum prophetico sermone annuntiatur, remissioque peccatorum; ubi cum benedictionem Domini praemisisset, subtexuit: Et replebitur majestate ejus omnis terra: Fiat, fiat (Psal. LXXI, 19) .

PL 14, 1085B

この書は第七十一篇で終わる。そこでは、全世界に広がるキリストの平和の国と、罪の赦しが、預言の言葉で告げられている。そこで彼は、主の祝福を先に述べたのち、続けて言った。「そして全地は、その威光で満たされる。そうあれ、そうあれ」(詩篇71:19)。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 40.37.5

5

Tertius quoque liber finitur octuagesimo octavo psalmo; et ibi habet: Benedictus Dominus in aeternum: Fiat, fiat (Psal. LXXXVIII, 53) .

PL 14, 1085B

第三の書も第八十八篇で終わり、そこにはこうある。「主は永遠に祝福される。そうあれ、そうあれ」(詩篇88:53)。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 40.37.6

6

Quartus liber finitur psalmo centesimo quinto, ubi habet: Benedictus dominus Deus Israel a saeculo et usque in saeculum; et dicet omnis populus: Fiat, fiat (Psal. CV, 48) .

PL 14, 1085B

第四の書は第百五篇で終わり、そこにはこうある。「主、イスラエルの神は、世から世の果てまで祝福される。そして全ての民は言うであろう、そうあれ、そうあれ」(詩篇105:48)。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 40.37.7

7

Quintus liber usque ad finem est; ubi pro hoc verbo Propheta dicit: Omnis spiritus laudet Dominum (Psal. CL, 6) .

PL 14, 1085B

第五の書は終わりまで続く。そこでは、この語の代わりに預言者が言う。「すべての霊は主を賛美せよ」(詩篇150:6)。