Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 35.24.1
(Vers. 12, 13.) Pulcherrime itaque addidit; Non veniat mihi pes superbiae, et manus peccatorum non moveant me. Ibi ceciderunt operantes iniquitatem, expulsi sunt, nec potuerunt stare.
PL 14, 964A(第12、13節)それゆえ、彼は実に美しく付け加えた。「傲慢の足が私に来ることなく、罪人たちの手が私を動かすことのないように。そこで不法を行う者たちは倒れ、追い出され、立つことができなかった」。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 35.24.2
Superius quidam accipiunt torrentem voluptatis tuae in tentationibus fortitudinem; sicut est martyrum, in quibus placuit Deo exhibere sibi suavis, et grati certaminis voluptatem.
PL 14, 964A先の箇所について、ある人々は、誘惑の中における「汝の快楽の奔流」を勇気と解する。殉教者たちの場合がそうであり、彼らにおいて神は、甘美で喜ばしい戦いの快楽を自らのために示すことを良しとした。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 35.24.3
Etenim si hyemes pro tentationibus accipiuntur: unde et orandum Dominus admonet, ne fiat fuga nostra hyeme aut sabbato, hoc est vel in tentatione, vel otio (Matth. XXIV, 20) ; hyeme autem crescit torrens, et adimpletur, atque intumescit: torrens utique pro graviore tentatione potest accipi, quae est in persecutionibus.
PL 14, 964A実際、冬が誘惑の意に取られるなら(だから主は、我々の逃避が冬や安息日にならぬよう祈れと戒める。すなわち、誘惑のとき、あるいは安逸のときに、という意である(マタイ24:20))、そして冬には奔流が増し、満ち、膨れ上がるのだから、奔流は、迫害の中にある、より重い誘惑の意に取ることができる。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 35.24.4
Et ideo bene torrens voluptatis dicitur, quia ubi superabundavit peccatum persecutionis, superabundavit et gratia confessionis.
PL 14, 964Bそれゆえ「快楽の奔流」と言われるのは当を得ている。迫害の罪が満ちあふれたところには、告白の恩寵もまた満ちあふれたからである。