Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.44.1
Qui ergo venditur, vilis et sine pretio est; quasi qui magis non sit, quam qui sit. Unde et Aquila dixit: Tradidisti populum tuum, ut non esset. Et Symmachus: Tradidisti populum tuum sine substantia.
PL 14, 1110C売られる者は、価値が低く、代価がない。いわば、あるというより、ないに近い者である。それゆえアキュラは言った。「汝は汝の民を、あらざるものとなるように引き渡した」。シュンマコスは言った。「汝は汝の民を、実体なしに引き渡した」。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.44.2
Non sunt enim, qui repudiantur a Christo: sunt autem qui eliguntur a Domino; quoniam Dominus vocavit quae non sunt, tamquam quae sunt: et electae sunt gentium nationes; ut destrueretur perfidia Judaeorum.
PL 14, 1110C実に、キリストに退けられる者たちは、あらぬ者たちである。他方、主に選ばれる者たちは、ある者たちである。主は、あらぬものを、あるもののように呼んだからである。そして諸国民の諸民族が選ばれた。ユダヤ人の不信が打ち壊されるためである。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.44.3
In nihilum ergo traditus est ille populus; quia peccato suo venditus est; nullam enim habet culpa substantiam.
PL 14, 1110Cこうして、あの民は無へと引き渡された。自らの罪によって売られたからである。咎は実体をまったくもたない。