Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 61.19.1
Et quia inde tractus est sermo, qui dixit: Non movebor amplius; quod moveri ad culpam sit, ostendit ipse David dicens: Qui posuit animam meam ad vitam, et non dedit commoveri pedes meos (Psal. LXV, 9).
PL 14, 1174Cそして、「私はもはや動かされない」と言った言葉がここから導かれたのであるから、動かされるとは咎へと動かされることであると、ダビデ自身が示している。「私の魂を命に置き、私の足が動かされることを許さなかった者」(詩篇65:9)。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 61.19.2
Unde et sancto dicitur a Domino Deo nostro: Tu autem hic sta mecum (Deut. V, 31) ; quoniam qui Deo proximus est, lapsui non potest esse vicinus.
PL 14, 1174Dそれゆえ、聖なる者にも、我々の主なる神から言われる。「しかし汝はここに、私と共に立て」(申命記5:31)。神に近い者は、墜落の近くにいることがありえないからである。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 61.19.3
Omnis enim culpa velut adversario nisu de loco dejicere, et de proprio statu mentem movere consuevit: quod vel ab hoste, vel ab luctamine tractum videtur. Perturbat ira, incendit libido, stimulat invidia, excruciat avaritia, timor dejicit, moeror affligit.
PL 14, 1174Dすべての咎は、敵対する力によるかのように、人を場所から突き落とし、心をそれ自身の立場から動かすのが常だからである。これは敵から、あるいは格闘から引かれた比喩と見える。怒りは乱し、情欲は燃やし、妬みは刺し、貪欲は責めさいなみ、恐れは突き落とし、悲嘆は苦しめる。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 61.19.4
Et Petro dictum est a Domino Jesu: Veni retro post me (Marc. VIII, 33) . Non dixit: Veni retro (hoc enim diabolo soli dixit) sed: Veni retro post me; non est enim retro, qui post Christum est.
PL 14, 1174Dペトロにも主イエスから言われた。「私のうしろに、私に従って来い」(マルコ8:33)。「うしろに来い」とだけ言ったのではなく(それは悪魔にだけ言ったのである)、「私のうしろに、私に従って来い」と言った〔retro は「うしろへ」、post me は「私の後に」で、アンブロシウスは後者が付くことに意味を見る〕。キリストに従う者は、後ろへ退いているのではないからである。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 61.19.5
Sed quia errabat Petrus, sicut Dominus ipse ait ad ipsum: Quia non sapis, inquit, quae Dei sunt, sed quae sunt hominum (Ibid.) ; ideo post me veni, ut incipias non humana, sed divina sentire. Ideo et hic justus rapiendus e terris ait: Non movebor amplius.
PL 14, 1175Aしかし、ペトロは誤っていた。主自身が彼に言うとおりである。「汝は神のことを思わず、人のことを思っている」(マルコ8:33)。それゆえ、「私に従って来い」と言ったのは、あなたが人のことではなく神のことを感じ始めるためである。それゆえ、ここでも、地から奪われようとする義人は言う。「私はもはや動かされない」。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 61.19.6
Dissolvi enim, et cum Christo esse, multo melius (Philip. I, 23) . Non enim labi poterit qui coeperit esse cum Christo; quia mors justo non naturae finis, sed culpae est.
PL 14, 1175A「解かれて、キリストとともにいること、それははるかに良い」(フィリピ1:23)からである。キリストと共にいることを始めた者は、滑り落ちることがありえない。義人にとって、死は本性の終わりではなく、咎の終わりだからである。