Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.81.1
(Vers. 37.) Custodi innocentiam, et vide aequitatem. Qui custodit innocentiam, aequitatem videt; quoniam qui mundus est, Deum videt, cujus virga recta est, et recta justitia; ut aversetur eos qui declinaverint ad studia pravitatis. Bona innocentia, quae Deum videt.
PL 14, 1008B(第37節)「無垢を守り、公正を見よ」。無垢を守る者は公正を見る。清い者は神を見るからである。神の杖はまっすぐで、正義もまっすぐであり、邪悪を追う方へ逸れた者たちを退ける。無垢は善いものであり、神を見る。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.81.2
Denique alii posuerunt: Custodi perfectionem; perfectus est enim qui malitiam nescit, nec dolum novit. Ideo inquit: Custodi perfectionem; quia sunt reliquiae homini pacifico. Reliquiae dicuntur hominis de corpore mortui, de ejus exuviis.
PL 14, 1008Bさらに、他の人々はこう置いた。「完全を守れ」。悪意を知らず、欺きを知らない者こそ完全だからである。だから彼は言う。「完全を守れ、平和の人には残るものがあるからである」。「残るもの」とは、死んだ人の体、その脱け殻について言われる。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.81.3
Ideo reliquiae, quia post mortem hominis videntur superesse; supersunt enim quae servantur ad resurrectionem. Oportet enim hoc corruptibile induere incorruptionem et hoc mortale induere immortalitatem.
PL 14, 1008Cそれが残るものと言われるのは、人の死のあとになお残って見えるからである。復活のために保たれるものが残るからである。この朽ちるものは朽ちないものを着、この死ぬものは死なないものを着なければならない。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.81.4
Ergo magis reliquiae sunt hominis spes resurrectionis, et fides conversionis, et gratia dilectionis; quoniam impii non resurgunt in judicium; vita autem Justorum nota est Deo, et judicio Domini comprobatur.
PL 14, 1008Cそれゆえ、人の残るものとはむしろ、復活への希望、立ち帰りの信仰、愛の恩寵である。不敬虔な者たちは裁きへと甦るのではないからである。しかし義人たちの生は神に知られ、主の裁きによって承認される。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.81.5
Huic loco pulchre illud convenit Reliquiae secundum electionem gratiae salvae factae sunt (Rom. XI, 5) .
PL 14, 1008Cこの箇所には、こう言われていることがよく合う。「残りの者たちは、恩寵の選びによって救われた」(ローマ11:5)。