Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 39.10.1
Quando igitur verus advenit? Audi dicentem: Annuntiavi et locutus sum: multiplicati sunt super numerum. Sacrificium et oblationem noluisti, corpus autem perfecisti mihi. Tunc dixi, ecce venio.
PL 14, 1061Aそれでは、真の者はいつ来たのか。彼が言うのを聞け。「私は告げ、語った。彼らは数を超えて増えた。汝はいけにえと献げ物を望まなかったが、私のために体を整えた。そのとき私は言った。見よ、私は来る」。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 39.10.2
In capite Libri scriptum est de me, ut faciam voluntatem tuam: Deus meus, volui. Quid evidentius quam quod cum Evangelii sui munere nobis Jesus verus advenit? Ipse locutus est, et innumeri credentium populi congregati sunt, qui vix singuli ante credebant.
PL 14, 1061A「書の冒頭に、私について、汝の意志を私が行うことが記されている。私の神よ、私はそれを望んだ」。真のイエスが、自らの福音の賜物とともに我々のもとに来たこと以上に、明らかなことがあろうか。彼自身が語り、信じる者たちの数えきれない民が集められた。彼らは以前には、一人ひとりがかろうじて信じるだけであった。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 39.10.3
Ipse venit in carne, et cessavit sacrificium Judaeorum. Cessavit oblatio pro peccato, quia peccatorum remissor advenerat. Non erat remedium necessarium Legis, ubi Legis Auctor astabat.
PL 14, 1061B彼自身が肉において来て、ユダヤ人のいけにえは止んだ。罪のための献げ物は止んだ。罪を赦す者が来たからである。律法の創始者が傍らに立つところでは、律法による治療は必要なかった。