ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 14 › Enarrationes in XII Psalmos Davidicos

In Psalmum XLVIII, Caput XXV 詩篇48篇講解 第XXV章

Ambrose of Milan · Enarrationes in XII Psalmos Davidicos · PL 14, 1165C · 5 sectiones

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 48.25.1

1

(Vers. 19.) Unde pulchre sequitur: Quoniam anima ejus in vita ipsius benedicetur: confitebitur tibi, cum benefeceris ipsi. Benedicent, inquit, eum benedictione terrena. Stulti homines, qui praesentia, non futura considerant.

PL 14, 1165C

(第19節)それゆえ、見事に続く。「彼の魂は、その生きている間に祝福される。汝が彼に善を行うとき、彼は汝に告白する」。「彼らは彼を、地上の祝福をもって祝福する」と彼は言う。目の前のものを見て、将来のものを顧みない、愚かな者たちである。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 48.25.2

2

Benedicent eum asseclae ejus atque parasiti. Ipse quoque beatum se putat, si agrum aliquem quem desiderabat, invaserit. Confitetur tunc Deo, cum ei in hoc saeculo secunda succedunt: quando autem adversa contingunt, impio ore maledicit.

PL 14, 1165C

彼の取り巻きや食客が彼を祝福する。彼自身もまた、欲しがっていた畑を奪い取れば、自分は幸いだと思う。この世で順境が続くときには神に告白し、逆境が起こるときには、不敬虔な口で呪う。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 48.25.3

3

Hoc ergo dicit, quia saecularis non agit gratias in paupertate positus et adversis; justus autem in augustiis magis Dominum grato benedicit affectu. Denique diabolus ad Deum dicit: Quid mirum, si te benedicit Job? Abundant ei omnia.

PL 14, 1165C

したがって彼が言うのは、世俗の者は、貧しさや逆境に置かれると感謝しないが、義人は、困難の中でこそ、感謝にあふれた愛情で主を祝福する、ということである。事実、悪魔は神に言う。「ヨブが汝を祝福しても、何の不思議があろうか。すべてが彼に満ちているのだ」。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 48.25.4

4

Sed mitte, inquit, manum tuam, et tange ea quae possidet, videamus si in faciem te benedicet (Job. I, 11) . Et dedit ipsi Dominus potestatem, ut quae saeculi essent hujus, auferret: carnem ipsius ulceris atrocitate perfunderet.

PL 14, 1166A

「しかし汝の手を伸ばして、彼の所有するものに触れよ。汝の顔に向かって汝を祝福するかどうか、見よう」(ヨブ記1:11)。そして主は〔悪魔〕に、この世のものを奪う権能を与え、ヨブの肉を、腫れ物の苛烈さで覆わせた。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 48.25.5

5

Job tamen benedicebat dicens: Dominus, dedit, Dominus abstulit . . . . sit nomen Domini benedictum (Ibid., 21) .

PL 14, 1166A

それでもヨブは祝福して言った。「主が与え、主が取った……主の名は祝福されよ」(ヨブ記1:21)〔底本は引用の途中を省略している〕。