ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 14 › Enarrationes in XII Psalmos Davidicos

In Psalmum XXXV, Caput IV 詩篇35篇講解 第IV章

Ambrose of Milan · Enarrationes in XII Psalmos Davidicos · PL 14, 954D · 10 sectiones

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 35.4.1

1

De paupertate igitur et dolore Domini idonea, ut arbitror, sanctorum protulimus testimonia, quorum alter vidit et dixit, alter est electus ut diceret.

PL 14, 954D

それゆえ、主の貧しさと苦しみについては、適切なものだと私が思う聖なる人々の証言を挙げた。そのうち一人は見て語り、もう一人は語るために選ばれた者である。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 35.4.2

2

Ipsorum igitur qui probati sunt, de servitute Domini testimonia iterum proferamus; immo sua quae de se ipse locutus in utroque est.

PL 14, 954D

それゆえ、認められた者たち自身の、主の僕としての身分についての証言を、改めて挙げよう。いや、むしろ、彼が両者の中で自らについて語った、彼自身の言葉を挙げよう。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 35.4.3

3

Audiamus ergo quid dicat: Sic dicit Dominus, qui finxit me ex utero servum sibi ad congregandum Jacob et Israel ad eum (Esai. XLIX, 5). Advertimus ergo quod propter congregationem populi, formam susceperit servitutis.

PL 14, 954D

それゆえ、彼が何と言うかを聞こう。「母の胎から私を自分の僕として形づくった主は、こう言う。ヤコブとイスラエルを自分のもとに集めるために」(イザヤ49:5)。ゆえに我々は、民を集めるために彼が僕の形を取ったのだと気づく。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 35.4.4

4

Audis, Judaee, et de gratia contumeliam refers; et hoc ad perfidiam derivas, propter quod magis credere debuisti. Ad te vocandum venit, et conviciaris. Ex utero servum se dixit.

PL 14, 955A

ユダヤ人よ、汝はこれを聞き、恩寵に対して侮辱で報い、しかも、それゆえにこそいっそう信じるべきであったことを、不信へとそらす。彼は汝を召すために来たのに、汝は罵る。彼は「胎から」自らを僕と言ったのである。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 35.4.5

5

Audi, Ariane, ex quo utero: paululum supra recurre: Ex utero, inquit, matris meae, vocavit Dominus nomen meum (Psal. XLIX, 1) . Quod nomen ejus sit, audiamus, quo eum Pater vocavit.

PL 14, 955A

アレイオス派よ、聞け、どの胎からかを。少し上に戻れ。彼は言う。「私の母の胎から、主は私の名を呼んだ」(詩篇49:1)〔引照は底本のまま。引かれた言葉はイザヤ49:1 のもので、前節のイザヤ49:5 の「少し上」にあたる〕。父が彼を呼んだその名が何であるか、聞こう。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 35.4.6

6

Ecce virgo in utero accipiet, et pariet filium, et vocabitur nomen ejus Emmanuel: quod interpretatur, Nobiscum Deus (Esai. VII, 14; Matth. I, 23) . Quod enim aliud nisi Filius Dei nomen est Christi? Accipe aliud.

PL 14, 955A

「見よ、おとめが胎に宿り、子を産み、その名はインマヌエルと呼ばれる。これは『我々とともに神』と訳される」(イザヤ7:14;マタイ1:23)。キリストの名が、神の子でなくて何であろうか。さらに別の証言を受け取れ。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 35.4.7

7

Dixerat quidem et Gabriel ad Joseph de Maria: Pariet filium, et vocabit nomen ejus Jesum (Ibid., 21) . Accipe Dei vocem: Et tu, Bethleem Judaeae, non es minima inter principes Juda; ex te enim exiet Princeps qui regat populum meum (Mich. V, 2) .

PL 14, 955A

ガブリエルもまた、マリアについてヨセフに語っていた。「彼女は子を産み、その名をイエスと呼ぶ」(マタイ1:21)。神の声を受け取れ。「ユダヤのベツレヘムよ、汝はユダの君たちの中で決して小さくない。汝から、私の民を治める君が出るからである」(ミカ5:2)。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 35.4.8

8

Adverte mysterium: ex utero Virginis idem et servus exivit et dominus; servus ad operandum, dominus ad imperandum; ut regnum Deo in hominum mentibus radicaret.

PL 14, 955B

奥義に注意せよ。おとめの胎から、同じ者が僕としても主としても出た。僕は働くために、主は支配するために。神のために、その国を人々の精神の中に根づかせるためである。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 35.4.9

9

Utrinque unus, non alter ex Patre, et alter ex Virgine; sed idem qui ante saecula ex Patre, ipse postea carnem suscepit ex Virgine.

PL 14, 955B

どちらの面でも一人であり、父から出た者と、おとめから出た者という、別々の者ではない。世々の前に父から出たその同じ者が、のちにおとめから肉を受けたのである。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 35.4.10

10

Ideo ergo et servus vocatur, et dominus: propter nos servus; sed unitate divinae substantiae Deus ex Deo, Princeps ex Principe, aequalis ex aequali; neque enim degenerem genuit (Matth. III, 17) , in quo se ipse complacere memoravit.

PL 14, 955B

それゆえ、僕とも主とも呼ばれる。我々のゆえに僕であるが、神の実体の一体性によって、神からの神、君からの君、等しい者からの等しい者である。父は、劣った者を生んだのではない(マタイ3:17)。この子において、自ら喜んでいると告げたからである。