Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 35.8.1
Quae poena major quam timere quod vitare non possis, nec quod timueris, evadere? Unde praeclare David exprimens conventionem gravissimam conscientiae peccatricis ait: Quoniam iniquitatem meam ego agnosco, et delictum meum contra me est semper (Psal. L, 4) .
PL 14, 957A避けることのできないものを恐れ、恐れたものから逃れることもできない、これより大きな刑罰があろうか。それゆえダビデは、罪ある良心のきわめて重い糾弾を見事に言い表して言う。「私は私の不法を知っており、私の罪は常に私に向かってある」(詩篇50:4)。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 35.8.2
Offunditur enim nobis ultrix nostri imago peccati; nec quietum reum suum esse permittit, inferens miseram servitutem: atque in sua vincula trahit, ut enodare se non queat; quoniam volens ipse se vendidit, cui liberum erat delictorum aera non capere, et libertatem innocentiae reservare.
PL 14, 957B実際、我々の罪の像が、報復者として我々に覆いかぶさる。それは、自らの被告に安らぎを許さず、惨めな僕の身分を負わせ、自らの鎖に引きずり込んで、身を解き放てなくする。罪の代価を受け取らず、潔白の自由を保つことができたのに、自ら進んで身を売ったからである。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 35.8.3
Itaque dum oramus, peccatum offunditur: ubi somno sensus se corporis relaxaverit, peccatum recurrit. Semper nobis error noster tamquam malus exactor occurrit, vel tamquam improbus fenerator conveniens debitorem.
PL 14, 957Bそれゆえ、祈っているあいだにも、罪は覆いかぶさる。眠りによって体の感覚が緩むと、罪は戻って来る。我々の過ちは、いつも悪い取り立て人のように、あるいは無慈悲な金貸しが債務者に会いに来るように、我々の前に現れる。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 35.8.4
Unde Dominus ait: Qui facit peccatum, servus est peccati (Joan. VIII, 34) . Sed justus novit quemadmodum peccatorum suorum vincula dissolvat, nec exspectat accusatorem, sed praevenit ut confitendo suum allevet omne delictum; ne habeat quod adversarius criminetur.
PL 14, 957Bそれゆえ主は言う。「罪を行う者は、罪の僕である」(ヨハネ8:34)。しかし、義人は、自分の罪の鎖をどのようにして解くかを知っており、告発者を待たず、先んじて、告白することで自分のあらゆる罪を軽くする。敵対者が訴え立てるものを残さないためである。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 35.8.5
Ideoque Scriptura tibi dicit: Justus in principio sermonis accusator est sui (Prov. XVIII, 17) . Vocem enim eripit adversario, et quasi dentes quosdam paratos ad praedam criminationis infestae, peccatorum suorum confessione constringit.
PL 14, 957Cそれゆえ聖書はあなたに言う。「義人は、語り始めに自分自身の告発者である」(箴言18:17)。彼は敵対者から声を奪い、敵意ある告発という獲物に向けて備えられた牙のようなものを、自らの罪の告白によって締め上げるのである。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 35.8.6
Dixit Judas Iscariotes ut delinqueret sibi. Quid dixit: Quem osculatus fuero, ipse est: tenete eum (Matt. XXVI, 48) . Hoc dixit, et se ipse proprio ore egit in mortem.
PL 14, 957Cイスカリオテのユダは、自分に対して罪を犯すために語った。何を語ったか。「私が口づけする者、それが彼だ。彼を捕らえよ」(マタイ26:48)。こう語り、自分の口によって自らを死へ追いやった。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 35.8.7
Quantos putamus in ipso fuisse tortores, ut sibi ipse tam gravis poenae exactor incumberet, et semetipse laqueo strangularet?
PL 14, 957C我々は、ユダの中にどれほどの苦しめる者がいたと思おうか。自分自身にこれほど重い刑罰の取り立て人としてのしかかり、ついには自ら縄で首を絞めるまでになった。