ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 14 › Enarrationes in XII Psalmos Davidicos

In Psalmum XXXVIII, Caput XXXIII 詩篇38篇講解 第XXXIII章

Ambrose of Milan · Enarrationes in XII Psalmos Davidicos · PL 14, 1054C · 4 sectiones

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 38.33.1

1

Et hoc utique bonae substantiae est, etsi a fortitudine manus Domini defecisse se dicit. Fortis manus sicut male percutit, sic cito sanat: quae fortis ad vulnus, fortis et ad remedium est.

PL 14, 1054C

彼は主の手の強さのゆえに力尽きたと言うが、それでもこれはやはり善い実体に属することである。強い手は、痛烈に打つように、速やかに癒しもする。傷に強い手は、治療にも強い。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 38.33.2

2

Unde et ipse ait: Percutiam, et sanabo (Deut. XXXII, 39) ; ut non meminerit vulneris, qui sanatus evasit. Denique haec manus Domini sancto Job omnia abstulit, et omnia repraesentavit; immo omnia cumulo auxit, ut amissa geminaret.

PL 14, 1054C

それゆえ主自身も言う。「私は打ち、そして癒やす」(申命記32:39)。癒されて出てきた者が、傷を思い出さないためである。実に、主のこの手は聖なるヨブからすべてを奪い、すべてを返した。いやむしろ、すべてを山と積んで増し、失ったものを倍にした。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 38.33.3

3

Nec te moveat quod defecisse se dixit. Est qui deficit, et fortior surgit; suffulcit enim Dominus omnes qui ruunt, et corrigit omnes elisos. Cum virtute enim surgit quicumque corrigitur. Defecit Paulus a fortitudine manus hujus.

PL 14, 1054C

彼が力尽きたと言ったことに、あなたが心を動かされてはならない。力尽きて、いっそう強く起き上がる者がいる。主は倒れる者をみな支え、打ちひしがれた者をみな立て直すからである。立て直される者は誰でも、力とともに起き上がる。パウロはこの手の強さのゆえに力尽きた。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 38.33.4

4

Cecidit persecutor, et surrexit Evangelii praedicator. Hoc est quod ait: A fortitudine manus tuae ego defeci.

PL 14, 1054C

迫害者が倒れ、福音の宣教者が起き上がった。「汝の手の強さのゆえに、私は力尽きた」と彼が言うのは、このことである。