Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.2.1
Sed quia omnium psalmorum corpus unum est, idcirco nihil in his divisum est atque distinctum; sed prout se obtulit ratio, nulla intermissa doctrinae istiusmodi disciplina est.
PL 14, 966Dしかし、すべての詩篇の体は一つであるから、そこには何も分けられ区別されてはいない。理が現れるところに応じて、この種の教えの規律は何一つ欠かされていない。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.2.2
Namque et naturalem evidentissime comprehendit, dicendo de Angelis atque Virtutibus, et sole, et luna, et stellis, et lumine coeli coelorum, et aqua quae super coelos est: Quia ipse dixit, et facta sunt, ipse mandavit, et creata sunt.
PL 14, 966D実際、詩篇は自然的なものを最も明白に含んでいる。天使と力天使、太陽、月、星、天の天の光、天の上にある水について語って、こう言う。「彼が語り、それらはつくられた。彼が命じ、それらは創造された」。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.2.3
Statuit ea in saeculum saeculi, praeceptum posuit, et non praeteribit (Psal. XXXII, 9, et CXLVIII, 6) . Et de mysticis locutus est, cum de occultis, et sacrae unctionis unguento, et de consummatione scripserit Tabernaculi (Psal. LXXXVIII, 21, et XLV, 5) .
PL 14, 967A「彼はそれらを世々限りなく定め、命令を置き、それは過ぎ去らない」(詩篇32:9、148:6)。また詩篇は奥義的なものについても語った。隠されたものについて、聖なる塗油の香油について、幕屋の完成について書いたからである(詩篇88:21、45:5)。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.2.4
Quorum multiplex gratia; quoniam multifariam et multis modis locutus est Dominus in Prophetis.
PL 14, 967Aそれらの魅力は多様である。主は預言者たちのうちで、さまざまな仕方で、多くの方法で語ったからである。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.2.5
Nam et venturum praefatus est Dei Filium Principem sacerdotum, et passurum esse pro nobis, et sanguine suo mundaturum nostra peccata tituli Pro torcularibus (Psal. VIII et aliis) declararunt; et resurrecturum psalmus resurrectionis (Psal. LXV,) expressit, et alius postea titulus indicavit, in quo terra ejus est restituta (Psal. XCVI) , commutationem quoque universorum futuram fidei sacramentis.
PL 14, 967A実際、神の子が大祭司として来ることを、詩篇は予め語った。また、我々のために苦しみを受けること、自らの血によって我々の罪を清めることを、「酒ぶねのために」という表題が(詩篇8ほか)明らかにした。また、復活することを、復活の詩篇が(詩篇65)表し、のちの別の表題が示した。その詩篇では彼の地が回復された(詩篇96)。万物の変容が信仰の秘跡によって来るであろうことも、そこで示されている。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.2.6
Et de moralibus plura contexuit, diversaque virtutum genera demonstravit, et dedit praecepta vivendi, quibus ulcera nostrorum sanavit errorum, moresque renovavit humanos, atque intimos mutavit affectus; sicut docet psalmus trigesimus tertius, quem etiam Petrus sanctus in epistola sua tamquam medicamentum nostris pectoribus affixit (I Pet. III, 11) ; atque iste qui nobis hodierna lectione propositus est.
PL 14, 967Aまた道徳的なものについても、詩篇は多くを織り上げ、徳のさまざまな種類を示し、生き方の命令を与えた。それによって我々の過ちの傷を癒やし、人間の習いを新たにし、最も内なる心情を変えた。第三十三の詩篇がそれを教えるとおりである。聖なるペトロもその書簡で、この詩篇を我々の胸に貼る薬のように付した(一ペトロ3:11)。また、今日の朗読で我々に示されたこの詩篇もそうである。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.2.7
Nam isti prae caeteris ethici reperiuntur: sed iste diffusior, qui trigesimus sextus inscribitur. Nam, etsi ille praedulcis et lucidus est, iste tamen dulcior; quoniam ille me docuit cohibere linguam a malo, iste desinere ab ira, indignationem relinquere.
PL 14, 967B実際、これらの詩篇は、他に先んじて倫理的なものと認められる。だが、第三十六と表題のつくこの詩篇は、より広がりがある。あちらは実に甘美で明るいが、それでもこちらはいっそう甘美である。あちらは私に、悪から舌を抑えることを教えたが、こちらは、怒りをやめ、憤りを捨てることを教えたからである。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.2.8
Ille praecepit sine dolo loqui, iste instituit esse mansuetum, qui praemia mansuetudinis demonstravit. Quae majora fomenta sunt cordis humani, quam mansuetudo atque simplicitas: quibus et dolor omnis acceptae levatur injuriae, et labes criminis omnis excluditur?
PL 14, 967Bあちらは欺きなく語ることを命じ、こちらは柔和であることを教え、柔和の報いを示した。柔和と純真さにまさる、人の心の慰めがあろうか。それによって、受けたあらゆる不当の苦痛が和らげられ、あらゆる罪の汚れが締め出される。